Annus
2 0 0 6


LUCRARI CARDIFF ELIGENDO

LUCRARI CARDIFF ELIGENDO

Anglorum Associatio Pedifollica (FA) ultimo die Martis nuntiavit certamen finale Poculi Angliae die 13 Maii in stadio Millenium nominato urbis Cardiff Cambriae esse habendum. Antea putabatur certamen hoc maximi Anglis momenti in novo stadio Wembley Londini ludendum, incertum tamen est an hoc ad tempus strui posse, nam processus struendi tribus mensibus iam tardat - quod cum dolore nuper moderatoribus FA nuntiavit societas aedificatoria Australiensis Multiplex, cui munus stadium New Wembley struendi traditum erat.

Nihil tam mirum in hoc nuntio esset, nisi observationes sponsorum tribus Wembley - eodem die Martis necnon sequentibus divulgatae - se apud ipsos ultimis septimanis multos operarios in galeis super caput positis, quae galeae ab aedificandi operariis ferri solent, sponsiones pecuniarias facientes certamen id mensis Maii in Cardiff, non in Wembley fore!

Nam Anglia terra maxime sponsiones amans est. 30 Ianuarii, postquam Multiplex nuntiavisset stadium New Wembley ad tempus construendum fore certitudine 70%, domus sponsoria Paddy Power sponsionem aliis suis addit, nempe utrum in Wembley an in Cardiff Poculum Angliae decernetur - si Cardiff eligeres, pro 8 libris 13, decreto FA modo nuntiato, vinceres. Nunc, re a vigilibus publicis investigata, scitur 60 saltem operarios stadium New Wembley aedificantes, contra exitum bonum sui laboris sponsiones fecisse, Cardiff scilicet ut ludi locus apud Paddy Power eligentes. At valde ipsi huic rei adiuverint lente pigreque laborantes, nicotiana (interdum marihuanam) saepissime fumantes, etiam in foro struendi tempore laboris dormientes. Sponsiones summatim 10 milium librarum pro Cardiff fecerunt; pro Wembley autem nemo apud Paddy Power singulum assem dedit!

Iam die Martis 150 fabri electrici New Wembley struentes munus apud Multiplex amiserunt. Plures dimissiones expectantur.

Scripsit Nanompouphos

Scripsit ST



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae