Annus
2 0 0 6


Holocaustum sive internecionem Iudaeorum tempore alteri belli mundani peractum esse negavit Mohammed Taheri,

CRATER NUGARUM UNDEVICESIMI (19.) DIEI MENSIS FEBRUARII ANNI MMVI

Taiwania in insula Sinarum, cui et pulchrum nomen Latinum Formosa adest, si iuvenem paulisper ebrium vigiles publici automobile ducentem apprehendunt, isti ipsi poena est eligenda: aut multa pecuniaria solvenda, aut cum hominibus provecta aetate per nonnullos dies sequentes ludum mahjong* ludere. Nam - credunt curatores publici urbis Taoyuan, qui talem poenam iuvenibus inducendam primi proposuerunt - mahjong ludendo citius illi ad statum socialem converti possunt, quam e.g. vias stratas purgando, quae poena adhuc, praeter multam, adulescentibus lagoenam et gubernaculum currus simul amantibus attribuebatur. Ignotum tamen remanet, utrum pecunia ludere cum senibus etiam condemnatis licet, est enim mahjong ludus aleatorius maximi momenti in orbe Sinico necnon in terris vicinis, sicut apud Occidentalibus charta pontis (bridge) sive charta fallax (poker).

* cui ludo mahjong nomen Latinum 'flumen Asiaticum' proponimus, nam ad "flumen", sicut in calculis dominicis Europaeorum, calculi in mensa apponuntur; nomen autem mahjong onomatopoeon est, a strigore calculorum invicem tundentium, ante ludum manibus lusorum cum permisceantur

Holocaustum sive internecionem massalem Iudaeorum tempore alteri belli mundani peractum esse negavit Mohammed Taheri, legatus Iraniae Lissabonae Lusitanorum (Portugalorum). Qui antea munere fungebatur legati Persarum Varsoviae Polonorum, cum - dicit - occassio ei aderat bis campos internecivos Auschwitz et Birkenau visendi. Ibi eius excellentia Taheri citissime ratiocinatus sit internecionem fieri non potuisse, nam ad 6 miliones cadaverum comburendorum necesse Hitlerianis esset tempus 15 saltem annorum uti, at scimus iis multo minus tempus in hac re operandi a diis datum esse (1942-45). Formula mathematica tam accurate ratiocinandi cadavera comburendi tempus pro dolor a Taheri non citatur.

Aperitur nunc unum secretorum pharaonis Tutenchamonis, eum scilicet bibere amasse vinum rubrum (sive nigrum, ut Romani dixissent), at non album. Nam adhuc scivimus tantum eum vinum bibisse, nescivimus autem quale. Id nunc nobis patet, postquam duae studiosae enim Universitatis Barcinonensis, Rosa Maria Lamuela-Raventos et Maria Rosa Guasch-Jane, assidue examinassent sentinas in amphoris sepulchri Tutenchamonis relictas, solas faeces vini rubri in iis invenientes.

Multo longius quam maiores nostri hodie vivimus, at certe longius pueri manemus. E percontatione enim opinionum a studiosis University of Kent peracta patet statisticum civem Britannum se aetatem mediam intrare tunc putasse, cum 49 annum vitae expleat.

Per tres saltem secundas post decapitationem cerebrum humane sine magna aliqua difficultatione fungitur - nuntiat prof. Krzysztof Szymborski, cui apud Skidmore College in USA munus docendi est. Celatur tamen fons huius scientiae.

Obsonata faciendo sanitati psychicae ipsorum valde favemus, gratia substnatiae salubris nomine scientifico dopamina, tunc maximis in copis a cerebro nostro productae - nuntiat experimentis suis nissus doctor Gregory Burns Universitatis Emory. Si ergo depressum aliquantum te sentis, lector care, hyperagoram statim petas!

Venenis herbicidalibuis uti sciunt formicae generis Acanthomyops - scribunt acta menstrua Polonorum "Wiedza i Zycie". Utuntur enim acanthomyopes acido ab ipsis producto (sapore satis citroso) ad omnes herbas delendas praeter solam arborem, qua ad habitandum utuntur, nomine Duroia hirsuta biologis notam.

De scientia ingenioque autem castorum tale apud Isidorem Hispalensem invenimus (Etymologiae XII, 2, 21): Castores a castrando dicti sunt. Nam testiculi eorum apti sunt medicaminibus, propter quos cum preaesenserint venatorem, ipsi se castrant et morsibus vires suas amputant.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae