Annus
2 0 0 6


Die 16 Febr

De Petro Gobetti (n. 19 Iun. 1901- m. 16 Febr. 1926).

Die 16 Febr. 1926 Parisiis mortuus est Petrus Gobetti, qui annum vigesimum quintum nondum expleverat. Taurinensis, iam ab adulescentulo varias Italorum res gestas miro ingenii acumine investigare coepit, putans bello priore mundano confecto omnia in Italia esse mutanda, maxime ea, quae ad mores atque ad rationes normasque agendi spectarent. Ad novas igitur animorum vires suscitandas varia opera composuit, quae multi laudarunt, non pauci improbarunt. Commentaria periodica condidit, quibus indices fuerunt 1) "Vires novae"; 2) "Eversio liberalis"; 3) "Baretti" [qui titulus originem duxit a Iosepho Baretti, pugnaci scriptore Taurinensi, qui saeculo XVIII vixit]. "Eversio liberalis" et "De Italis non heroice inunum coagmentatis" inscribuntur opera Petri Gobetti graviora. Is vehementer adversatus est Benito Mussolini, primo administro, qui die 3 Ian. 1925 regimen dictatoriale instauravit. Attamen Gobetti, cui libertas scribendi maxime cordi erat, illud regimen eiusque ducem exprobrare perrexit idcircoque a fascistis vexatus est atque verberatus. Eodem anno exeunte in Francogalliam immigravit, sed brevi eum mors e vivis eripuit.

Quaedam de Petri Gobetti vita et scriptis iudicia:

1) "Falso is putavit detrectanda esse incepta, quibus factum est ut Itali in unam Civitatem coagmentarentur. Nam non modo ista viri illius interpretatio est historice errata, sed ipsa novo regimini favebat, quia fascistae se ipsos vitia praeterita curaturos fore autumabant" (Aloisius Salvatorelli, 1886- 1974, in actis diurnis Taurinensibus q. i. "La Stampa", 19 Iun. 1971, p. 3, in symbola c. t. "De Gobetti, cum septuagesimus ab illius viri ortu expleatur annus").

2) "In tota eius vita brevissima illud eminuit, quod semper media consilia Petrus respuit; quare is clarus fuit magis propter indolem, quam ob doctrinam. Sane quaedam pugnantia sive contradictiones non desunt in eius scriptis" (Iosephus Prezzolini in actis diurnis q. i. "il Resto del Carlino", 20 Iul. 1971, p. 3, in symbola c. t. "Antiquae amicitiae recordatio: de Gobetti, viro Quakero").

3) "Negari non potest parum liberalismi, qui dicitur, in Petri Gobetti doctrinis inesse. Nam is potius Georgii Sorel vestigia persequi maluit atque anno 1921 bolsevicos, qui non immerito tromocratiae arguebantur, defendit verbis usus, quae liberalismi doctrinae minime conciliari possunt" (Ioannes Belardelli in actis diurnis q. i. "Corriere della Sera", 17 Iun. 1998, p. 33, in symbola c. t. "De Gobetti, seu de quadam confusione liberali").

Plura inveniuntur in paginis his:

1) <http://tinyurl.com/7ukf7>

2) <http://tinyurl.com/dulkr>

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae