Annus
2 0 0 6


NOVA ET VETERA

NOVA ET VETERA

III – Altare

Altare est templi christiani pars potissima ubi sanctissimum Missae Sacrificium obfertur Deo et divinissimum sacramentum Eucharistiae reservatur. Ab apostolicis usque temporibus altaria exstiterunt in liturgia ecclesiastica, quae tamen aetatum successivarum naturae obtemperantia, diversas formas induerunt. Primaeva sane Christianismi aetate, altaria ex ligneis tabulis, nulla fere ornatûs adhibita cura exstruebantur. Deinde, persecutione religiosa premente, martyrum sepulcra vices altarium in imis catacumbis plurimos annos gesserunt.

A pace vero Constantiniana et magnificentissime aedificari et picturis imaginibus abunde exornari altaria sunt coepta. Ligneis vel metallicis bratteis pulcre celatis altarium latera concinnabantur, quo ex usu antipendia seu frontalia hodierna sumpserunt originem. Nonnullis in basilicis sumptuosoribus, tentorio quattuor innixo columnis altare obducebatur. In singulis Ecclesiis unum antiquitus erat altare ; hodie tamen ob Ministrorum sacrorum frequentiam esse plures conceditur. Altaria sunt fixa seu inmobilia, et mobilia seu gestatoria. Pars Altaris praecipua sacrum Tabernaculum est et ara super quam stricte Missae Sacrificium obfertur.

Vocabularium Latinum – Hispanicum

+ vocabulum adcommodatum

* vocabulum excusum

1 Tapes Alfombra
2 Altar Altar
3 +Pluteus Atril
4 Catinus Bandeja
5 Calix Cáliz
6 Campanula Campanilla
7 Candelabrum Candelero
8 Columna Columna
9 Conopeum Conopeo
10 Ciborium Copón
11 Linteolum Cornejal
12 +Corporalia Corporales
13 +Abacus Credencia
14 Crux Cruz
15 +Supparum Cubrecáliz
16 +Suppariolum Cubrecopón
17 Cocleare Cucharilla
18 +Frontale Frontal
19 Gradus (pl.) Grada
20 +Pallula Hijuela
21 Mantile Mantel
22 Missale Missale
23 +Palla Palia
24 Palmatoria Palmatoria
25 Patena Patena
26 Subpedaneum Peana
27 Pyxis Pixis
28 *Purificatorium Purificador
29 +Regestum Registro
30 Tabellae Sacras
31 Tabernaculum Sagrario
32 Cereum Vela
33 Urceoli Vinajeras

Elementa templorum

+ vocabulum adcommodatum

* vocabulum excusum

Absis Ábside
Ambo Ambón
Ambulacrum Ándito
Arcus Arco
Atrium Atrio
+Pluteum Balaustrada
Baptisterium Baptisterio
Clatri, orum Barandilla
Fornix Bóveda
Sacellum Camarín
Campanarium Campanarium
Cancellus Cancel
Capella Capilla
Transenna Celosía
+Cimborium Cimborio
Claustrum Claustro
*Communicatorium Comulgatorio
Chorus Coro
Crypta Cripta
+Decussis Crucero
Tholus Cúpula
Capitellum Chapitel
Scalae (pl.) Escalera
Frons Fachada
Loculamentum Hornacina
Intercolumnium Intercolumnio
Lanterna Linterna
+Lunula Luneto
Mensula Mensula
+Navis Nave
Parastas, adis Parástade
Pavimentum Pavimento
Peristylum Peristilo
Amula Pila
Pila Pilastra
Pinnaculum Pináculo
Porticus Pórtico
Presbiterium Presbyterium
Vestibulum Propileo
Fores, ium Puerta
Subgestus, us Púlpito
*Retabulum Retablo
*Rotunda Rotonda
Secretarium Sacristía
Intergeries Tabique
Tectum Techumbre
Turris Torre
Pulpitum Tribuna
Vitrarium Vidriera

Scripsit Ildephonsus González, C.M.F. mense Ianuario a. MCMXXX

Scripsit Ivanus Barcinonensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae