Annus
2 0 0 6


Annum iudiciarium Rotae Romanae Tribunalis cepisse

Novo anno iudiciario Rotae Romanae Tribunalis, quod est supremum in Ecclesia Catholica tribunal appellationis in Urbe situm, ineunte, Summus Pontifex Benedictus XVI indissolubilitatem matrimonii confirmavit dicens matrimonia nulla eo diminuenda esse, quod melius examinarentur interrogarenturque ii, qui ad matrimonium contrahendum admitti desiderent. Summus quoque Pontifex sacerdotes monuit ut coniuges adhortarentur ad difficultates in matrimonio solvendas et gratiam cum altero reconciliandam. Accidit tamen ut dilectio proximi in cura pastorali habitu alios placendi plaususque quaerendi commaculetur. Quam dilectionem forsitan pastoralem videri, sed re quidem vera nec ad bonum hominum nec ad bonum Ecclesiae pertinere. Indissolubilitas, inquit Summus Pontifex, ad mysterium christianum attinet.

Scripsit Gero P. Weishaupt



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae