Annus
2 0 0 6


FUISSE IESUM AN NON -

FUISSE IESUM AN NON - IUDICIBUS ERIT DICENDUM

75 annorum Enrico Righi, parochus ecclesiae catholici vici Bagnoregio ad Viterbo Italorum positi, apud iudices scientifice probare debebit Iesum re vera extasse, nam ab eiusdem vici agricola, 72 annorum Luigi Cascioli, in ius vocatus est, quod falsa (i.e. Iesum extasse) publice dixisset, hoc modo contra duos articulos codicis legis Italicae se gerens (disseminatio falsorum necnon hanc ob rem lucrifacere).

Reum parochum Righi atheus Cascioli iam anno 2002 in ius vocavit, cum in capsella sua letteraria epistulam parochialem invenisset, ad omnes vici habitatores missam, ubi inter alia scriptum erat Iesum, Dei Filium, ante duo milia annorum in Betlehem natum esse, deinde in urbe Nasareth vixisse. Hoc verum minime existimans, venit Cascioli ad iudices, nuntians parochum falsa disseminasse. Hi fecerunt omnia, quae potuerunt, ut causa non ageretur, Cascioli tamen ferociter instante, post tres annos cunctationis litem ultimo die Veneris incipere coacti sunt.

Lite tumultuantur acta diurna Italorum, quorum nonnulla contemplant, quid fieri posset, si Cascioli victor e foro evaderet - licebitne tunc ob eandem rem reos alios sacerdotes papamque fortasse ipsum in ius vocare??? Righi interdum ad scientifice Iesum extasse probandum se parat, praenuntians se id probando minime scripturis sacris, sed aliis scriptis cum christianorum, tum paganorum, sicut Iosephus Flavius vel Tacitus, usurum esse.

Lis per nonnullas septimanas pergenda esse creditur. Cascioli ipse non exspectat iudices "in ista catholica Italia" sacerdotem damnaturos esse; erit ei deinde - ut iam profitetur - iustitiam apud altiores ordines iudicales, usque ad Tribunal Summum Europaeorum Argentorati (Strasburg), assidue quarere.

Qui plus de rationibus Cascioli scire cupiunt, possunt paginam internetialem eius visitare, cui inscriptio est:

http://www.luigicascioli.it/home_ita.php

Scripsit Nanompouphos

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae