NOVA ET VETERA Octubris 2005
NOVA ET VETERA
(2) GRAMMOPHONUM
-Composuit Ildephonsus González C.M.F.
-Apparuit in Palaestra Latina numero 3 (mense decembri anno MXMXXX)
Thomas Edisson, homo sapiens cum primis aetatis nostrae, fuit grammophoni inventor, etsi ad exquisitiorem perfectionem hoc adparatus genus in dies adductum est. In finem iam vergente superiore saeculo, physicus Mediolanensis excogitavit phonographum seu instrumentum ad vibrationes vocis humanae vel cujuslibet soni inscribendas idoneum super cylindrum, ut plurimum, cereum. At meritum ejus praecipuum fuit inventio alterius adparatus, huic quidem parilis sed modo inverso dispositi, qui grammophoni nomine venit. Ejus modi, igitur, instrumenti est vibrationes sonorum in disco gyratorio insculptas auditui nostro admovere.
Grammophona alia sunt mechanica, alia vero electrica eisque nos non mo animi causa sed etiam ad comparandam sapientiam multis ex acroamatibus large profluentem abutimur. Quo soni facilius ab auditoribus percipiantur, grammophona ornantur bucinis, resonatoriis, altisonis, cet.
Vocabularium
+ vocabulum adcommodatum
* vocabulum excusum
Bucina |
Bocina |
Bracchium |
Brazo |
+Diaphragma |
Diafragma |
Bracchiolum mobile |
Bracito móvil |
Sulcus |
Surco |
Discus |
Disco |
Frenum |
Freno |
*Moderatorium |
Regulador |
Manubrium |
Manivela |
Stilulus |
Estilete |
Explicatio picturae
Pictura ob oculos ponit grammophonum mechanicum fere communissimum, cujus vulgaris tractatio sic contrahi potest: ope parvi manubrii (9) nonnullae rotationes dantur interno instar horologii machinamento intendendo. Hoc machinamentum uniformem eumque rotatim motum imprimit catino (Hisp. plataforma) cui discus (6) artissimis sulcis (5) inscriptus superponitur.
Duobus tunc bracchiis (2, 4), verticularum vices gerentibus, stilulus sedulo sulcis aptatur qui quidem subtilem in vibrando membrana exagitat, diaphragmate (3) obductam. Haec membrana aërem movens ad nos usque sonos transmittit ; cursui disci ordinando, eidem autem inhibendo frenum (7) inservit.
Alii adparatus auricularii
+ vocabulum adcommodatum
* vocabulum excusum
+Altisonum |
Altavoz |
*Audiphonum |
Audífono |
*Audiometrum |
Audímetro |
*Amplificatoria |
Audión |
+Auriculare |
Auricular |
*Detectorium |
Detector |
Diapason |
Diapasón |
*Stethoscopioum |
Estetoscopio |
*Photophonum |
Fotófono |
*Grammophonium |
Gramófono |
*Microphonum |
Micrófono |
*Radium |
Radio |
*Radiophonum |
Radiófono |
*Radiolum |
Radiola |
+Receptorium |
Receptor |
+Resonatorium |
Resonador |
Siren |
Sirena |
Monochordum |
Sonómetro |
*Telephonum |
Teléfono |
+Tintinnum |
Timbre |
*Transmissorium |
Transmissor |
*Auricularia |
Trompetil |
Scripsit Ivanus Barcinonensis
|