Crotalus et cricetus una in habitant domo!
Crotalus et cricetus una in habitant domo!
Crotalus, serpens ille venenosissimus, cui in cauda quasi
crepundia addita sunt, cuius strepitu inimicos minetur, et
parvulus quidam cricetus una in cella amicitia iuncti habitant in
hortu zoologico Iaponum Mutsugoro Okoku, postquam negavisset
anguis cricetum vivem ei edendum datum se necaturum.
Crotalus nomine Aochan natus est in
hortu zoologico nec umquam alias res comedebat praeter mures iam
antea necatos, quorum copia semper in frigidario hortus teneteur.
Mense tamen ultimo Octobri, cum aegrotare paululum vigilibus
Aochan videbatur, mures plus edere nolens, curator serpentis
Kazuya Yamamoto ei cricetum vivem donum dare decrevit (o summa
barbaries!). Vivem tamen creaturam ante os sibi positam cum
aspexisset, gluttire eam sese Aochan negavit, amicitiam cum ipsa
pangere malens. Ita et abhinc una vivunt in cellula, vicissim
ludentes, criceto interdum super dorso anguis dormiente!!! Aochan
autem denuo in muribus frigefactis gustare videtur.
Iapones, nescio utrum plus iocosi an crudeles, cricetum Gohan
nominaverunt, quod linga eorum 'cibum' denotat.
Scripsit Krakauer
Scripsit
|