Elephantes mortem unius suorum lugentes
Elephantes mortem unius suorum lugentes
Triginta elephantes lugebant mortem
parvuli suorum, ab autoraeda publica casu pulsi et occisi -
nuntiant Keniensia acta diurna "The Standard".
Elephantulus viam publicam Mombasa-Nairobi, periculi inscitus,
transgredi conatus sit. Quem cum alii huius gregis elephantes
iacentem in via invenissent, vigilias prope cadaver parvuli
tenere statuerunt, cursum autoraedarum ullum in ambas directiones
prohibentes. Proboscidibus minanter canentes, non sinebant
elephantes hominibus, inter quos et peregrinatores autoraedae
publicae, propius aggredi, locumque relinquere minime voluerunt,
nisi a vigilibus lucorum sclopetis pneumaticis perpulsi. Caro
iuvenis elephantis agricolis ibi habitantibus ad vescendum data
est.
Quod lugendi elephantium phaenomenon iam longe scientistis
disciplinae biologicae notum est. Primum elephantes creduntur
statum iacentis experiri, videlicet sperantes eum resuscitandum
adhuc esse. Cum tamen mortuum sine dubio invenerent, vigilias
tenent, saepissime usque ad proximum occasum solis. Hoc in
photographemate in Betsuana facto videtis elephantem cadaver
alterius contra leonem, carnem recentem cupientem, protegere,
aliosque elephantos vigili solitario in auxilium adcurrere.
Scripsit Nanompouphos
Scripsit Nanompouphos
|