Annus
2 0 0 6


VIS SOMNII INGENS

VIS SOMNII INGENS

Vigilia Natalitiae Domini modo peracta, 73 annorum Elzeta P., Bohema in urbe Ostrava habitans, male dormivit: in somniis videbat cruor victimarum ictuum ab islamistis in nonnullos sacros locos vicinae Poloniae perpetratorum - in monasterium scilicet Czestochoviense Beatisssimae Virginis cum imagine eius thaumaturgica, in vetustissimum Polonorum castellum Wawel Cracoviense, in navalia Gedanensia unde Lech Walesa et motus "Solidaritas" necnon in circa decem alias aedes magni in Polonia momenti. Perterrita somniis, ad sacerdotem se mane contulerat eique visiones enucleate narravit. Is, vivaciter descriptarum rerum motus, vigiles publicos urbis Ostrava certiores earum faciendos decrevit. Hi, quomodo cum revelatione somniculosa tempore Natalitiae agendum esset nescientes, per societatem Interpol politiis Varsoviae nuntium de tota re miserunt, clare tamen exponentes solum rei fontem somnium piae Elzetae P. fuisse. Poloni autem - nam omnes nuntii ex Interpol advenientes scrupulose indagari debeant - praesidia in supradictis sacris locis nolentes volentes fortiora ad tempus reddiderunt. Ne ictus ulli evenirent...

Scripsit Doctor Hauhau



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae