Annus
2 0 0 6


Libera, nuntius hic pergratus pervolat orbem,

De Susanna Osthoff, archaeologo Germana in Iracia capta rursusque liberata (cf. Nuntios)

"Salva est", nuntius hic pergratus pervolat orbem,
"salva Susanna, eia, est, libera et incolumis!"
Gaudent in patria materque paterque Susannae
germana atque soror. Civibus illa tamen
Germanis quantum placeat servata Susanna,
quid de illa credant, lector, ubique leges:
"Quid? Non hoc temere voluit petere ipsa periclum?
Cur totiens monita stulta manebat ibi?"
- "Laudandast potius, quae tanta pericla subibat
adiutura homines." Carpitur illa tamen:
"Multa laborabant sed, servaretur ut illa,
summatesque viri ipsaque et Angela dux.
Forsitan et Germano – nostro! - est aere redempta.
Num pro tanta opera grata Susanna fuit?
Civis nostra diu iam Germana esse nolebat,
vivebatque procul, nupserat immo Arabi,
assecla est Mahometi…" - "Haec num vitia censes?"
- "Non sunt vitia, sed …" - "Quid ‘sed’?" - "Arabs mulier
cur servanda est nostris opibus aereque nostro?
Cum genitoribus haec cumque sorore sua
iam dudum non conveniebat. Denique alendam
gnatam quin etiam tradidit illa aliis!"
- "Tradidit. Hoc fateor. Sed censes destituendam
sub cultro, impia quae est vivere visa suis
et Germana parum? Num vita dignior ille,
hic minus est dignus? Eximia o pietas!"
- "Immodice tamen auxilio utitur: ecce reverti
vult in terram illam! Quanta superbia! Vix
cum est erepta periclo, in quod temere ipsa ruebat,
nunc iterumne ruat? Quis iuvet hanc iterum?"
- "Macte, Susanna, animo! Redit haec, non territa cedit
saevitiis, at redit, adiuvet ut miseros!"
Iudicium causae tibi, lector care, relinquo.
Magnanima an socors illa Susanna fuit?

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae