OMNIA MIRA MIRANDA in scriptis variis,
De "bellariis Polonorum",
ob quae Bohemus Bernhardus Tanner loco Turciae Moscoviam anno
1678 cum legatione Polono-Lithuanica petere decrevit:
...Aulae Excelentissimi Palatini Chelmensis Legati in Turciam,
innotescere attentavi, cum quo Turcicas , sane animo meo
exoptabiles perlustrassem Provincias, nisi mihi mox enarranda
infortunii quaedam adversitas paucis ante Legati abitum diebus,
evenisset. Etenim Illustrissimi Sappiae Thesaurarii Magni Ducatus
Lythuaniae, aula tunc temporis in praeurbio Cracoviensi
habitantis, nescio quo fato absque omni eis data irae causa,
obvium me frameis invasere, quibus quidem sat tremulum gladium
in defensionem meam opposui, ast videns majorem contra me
frameorum numerum vibrari, ad salvandam vitam in cujusdam
Sartoris Poloni domum insilivi. Attamen insequentes me irati
& hanc domum invadere, fenestrasque disjicere coeperunt.
Ferrea quidem in fenestris cratis insultum furentium prohibens,
exoptato munimento mihi fuit; ast nec tamen hic securus fui: per
ipsas enim crates adeo me lapidibus obruerunt, ut cumulus lapidum
ad medium usque corpus meum accreverit; ubi toto corpore
concussus, inter spem & metum positus, nec sensi ex intibus
dolorem. Interea ubi jam de vita mea desperavi, uno lapide
grandiori tactus sum, crescente calamitate & tumultu illo
unam ultra & dimidiam horam durante, etiam obviis in rixas se
miscentibus, missa est ad sedandum horum furorem Regia Quardia
& ecce utrinque magna strages & plurium caedes ex eo
oborta est. Nihilominus quodam muro, quo aliud ostium ad illud,
in quo eram, cubiculum, obstruebatur, perfracto, novo lapidum
imbre me invaserunt. Tactus in fronte (cujus cicatricem ad mortem
retinebo) corrui exanimis. Tunc vero irruentes per illum, quo
cinctus fueram, cumulum lapideum me per capillos extraxerunt
foras, ubi ad sensum redii, vidi me ab uno raptari capillis per
totam ibi aream, qui tamen (mirum!) altera manu evaginata framea,
me semiexanimem misertus, defendebat ab aliorum frameis, quamvis
non potuerit, quin duo vulnera in capite & unum in manu
acceperim. Ipse tamen occasionem praebuit, ut in Ecclesiam Sancti
Spiritus moenibus adsitam, insilire potuerim, ubi etiam
gratiarum actorias preces Deo ter Optimo Maximo, Angeloque
Custodi persolvi, tumultu per plateas adhuc usque ad decem
circiter personarum occisionem perseverante. Ob hanc ergo
concussionem tum lapidum, tum framearum, sex septimanarum spatio
coactus sum, uno eodemque in loco, ad recuperandam sanitatem
requiescere. Quievit corpus, verum adhuc animus stimulabatur
& acceptis licet hisce Polonorum bellariis, plura experiri
statuit optima occasione ulterius invitante; ita, ut jam cum
Legato in Turciam, meum proficiscendi ardorem, in Moschovia
refrigerandum decreverim.
Bernhardus Tanner, Legatio Polono-Lithuanica in Moschoviam,
Norimbergae 1689, cap. 3
Scripsit Bernhardus Tanner
|