68
De ferri via in Valle Segusii
Incolae valle Segusii (Val di Susa), qua ab Italia in
Galliam ineas, alacriter reclamant ne celerrima ferri via ad
Lugdunum (Lion) exstruatur, adfirmantes locorum naturam
amplissima opera et longo cuniculo nimis affici, neque ulli novam
viam quidquid utilitatis allaturam esse; melius et citius
renovandam esse ferri viam, quae hodie vallem percurrit. Si quis
enim ab Augusta Taurinorum Segusium hamaxosticho (train)
iter XL chiliometrorum hodie facere velit, unam horam aut plus
consumat!
Scripsit Herimannus Novocomensis
|