Untitled Normal Page
DEESSE SANCTUM NICOLAUM BEFANAMQUE?
Ultimo die Solis ante Natalem Domini
tempore missae sacrae in basilica Comensi habita, perterritis
puerulis obstupefactisque parentibus, archiepiscopus Alessandro
Maggiolini pronuntiavit deesse sanctum Nicolaum! Non satis hoc,
dixit enim: Deesse sanctum Nicolaum, deesse etiam Befanam!
(La Befana, quae ab epiphania nomen ducit, maga est, qua semper
in hominum memoria, 6 Ianuario mane, festa scilicet Trium Magorum,
solebat pueris Italianis dona apportare). Adesse tamen infans
Jesus - addidit Maggiolini.
Verbis Maggiolini valde perturbati Comenses aliorum regionum
episcopos Itaianos alias in hac re sententias proferendos
exspectant...
In Auckland tamen Neozelandensium turba 40 ebriatorum
sanctorum Nicolaorum in tabernas mediae partis urbis irruperant,
ubi bonam Natalem omnibus optantes merces varias eripuerunt, pro
quibus non solventes evanuerunt.
Wayne Rooney, pedifollista ille manus Manchester
United, maxime nota omnium persona est pueris Britaniae
- patet ex indagatione opinionum a societate Luton First
peracta. Magis notus quam Rooney Deus solus est, athletam autem
sequuntur, in ordine: Jesus Christus, David Beckham (etiam
pedifollista Manchester United) et regina Elisabetha II.
---------------------------------
OMNIA MIRA MIRANDA in scriptis variis, tum
veteribus cum novissimis, inventa:
Unde vinum venit?
Difficile dictu est, unde orta sit cultura vitis viniferae,
uvas praebentis, ex quibus vinum faci potest. Pro loco natali
habetur generaliter Caucasus Meridionalis, regiones inter
hodiernos terras Turciam, Armeniam et Iraniam. Ibi, in fine
deluvii adpulsavit arca Noe, protoplasti illius potatorum. Et
quae coincidentia rerum! Si credendi sunt scientistae Sovietici,
ad montem Ararat, inter reliquias lignorum acaciae - non autem
cedri, in Libano viventis - quae ligna oriri possunt e nave magna,
inventae sunt magnae amphorae fictiles cum carbonato faece meri.
(Maguellone Toussaint-Samat, Histoire naturelle
& morale de la nouriture, pars III, Histoire du vin)
Porro eadem: Terra Chanaan condita est a filiis Cham,
cui Noe maledixerit ob irreverentiam erga temulento patre. (ib.)
Meminerimus autem uvas maximi momenti fuisse ad terram
Chanaan a Moyse et Aaron aestimandam, qui iussu Domini
exploratores in hanc misserunt, qui... pergentesque usque ad
Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem
portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de
ficis loci illius tulerunt, qui appelatus est Nehelescol, id est
Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israel.
Reversique exploratores terrae post quadraginta dies, omni
regione circuita, venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem coetum
filiorum Israel (...) et narraverunt dicentes: Venimus in terram,
ad quam misisti nos, quae re vera fluit lacte et melle, ut ex his
fructibus cognosci potest. (Num. 13, 24-28).
Maximus tamen potator omnium athleta praeclarus Milo ille
Crotonensis erat, qui decem litras vini cottidie bibisse creditur.
Cui tamen potatio finem malam paravit, nempe nimiam in vires sui
spem credere sinens, nam... cum iam natu grandis artem
athleticam [Milo] desisset iterque faceret forte solus in locis
Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte
media rimis hiantem. Tum experiri, credo, etiam tunc volens an
ullae sibi reliquae vires adessent, inmissis in cavernas arboris
digitis, diducere et rescindere quercum conatus est. At mediam
quidem partem discidit divellitque; quercus autem in duas diducta
partis, cum ille, quasi perfecto quod erat conixus, manus
laxasset, cessante vi rediit [quercus] in naturam manibusque eius
retentis inclusisque stricta denuo et cohaesa [arbore],
dilacerandum hominem feris praebuit. (Gellius, Noctes Atticae,
15, 16)
Scripsit
|