Annus
2 0 0 6


DE SILVIO ET PAULO BERLUSCONI - Primus minister Italiae Silvius Berlusconi ab auctoritate libertati mercatoriae tutandae necnon a moderatoribus Europaeis accusatus est, quod ante unum annum rectores Italici constituerunt pecuniam ex aere publico civibus distribuendam esse, ut venum darentur apparatus, quibus digitalia signa televisifica per terram missa convertuntur (decoder); nihil eiudem generis factum est de apparatibus, quibus signa per satellitem vel per restes missa convertuntur. Una ex societatibus, quae huius decreti gratia lucratae sunt, est Pauli Berlusconi, fratris Silvii, qui ita per acta muneris sui propinquo suopte favisse videtur. Coram diurnariis Veneris die negavit Silvius Berlusconi se umquam comperisse fratrem suum commercium talium apparatuum agere: hoc diurnariis praesentibus parum veri simile visum est. Sed ipse Paulus Berlusconi placide confirmavit, in civitate ubi magis magisque afficitur plerorumque condicio oeconomica: nullam privatam utilitatem sibi concessam esse, nam se sex tantum miliones euronum illis apparatibus venum datis lucratum esse. "sex tantum miliones euronum" - H

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae