Annus
2 0 0 6


De quodam profecto, ut disceret timere

De quodam profecto, ut disceret timere

Pater quidam habuit filios duos, quorum maior erat prudens, scitus, utilis, minor autem stultus, hebes, bardus. Quem cum homines aspiciebant, dicebant: Iste quidem patri negotium parabit. Itaque res cum facienda erat, semper maiori erat facienda. Si autem pater eum sero vel noctu iussit aliquid apportare, id quod nisi sepulcretum vel eiusmodi locum transiens conficere non potuisset, respondit: ‘Eo non eam, pater. Horreo.’ Timidus enim erat. Vel si vesperi fabulas apud focum sedentes inter se narrabant, quae audientibus horrorem inicerent, interdum dicebat aliquis: ‘Ah, horreo.’

Minor autem filius in angulo sedens et verba eorum auscultans intellegere non potuit, quid hoc sibi vellet: ‘Semper dicunt: horreo. horreo. Equidem non horreo! Ars videtur esse quaedam, cuius quoque sim ignarus. Tum autem factum est, ut pater eum alloqueretur his: ‘Audi, qui ibi in angulo sedes. Cum iam adoleveris, tibi etiam aliquid discendum est, unde victum quaeras. Vide fratrem tuum: Multam operam consumit in discendo. In te autem oleum et operam perdidi.’ ‘Euge, pater’ inquit ‘libenter aliquid discam; siquidem liceret, libenter discerem horrere. Hoc enim omnino nescio.’ Maior, cum hoc audisset, ridens secum cogitavit: ‘Pro deum viventem, quam stultus est frater meus.’ Pater autem ingemescens: ‘Horrere facile disces’ inquit ‘sed victum quaerere horrendo non poteris.’

Paulo vero post cum aedituus casu salutatum venisset, pater cum eo de filio questus est, quod in omnibus rebus tam male versatus erat nec quicquam sciebat neque discebat. ‘Recogita! cum ex eo quaesivissem, unde victum quaerere vellet, postulavit, ut disceret horrere!’ Tum aedituus: ‘Si amplius non est’ inquit ‘hoc apud me discere poterit. Fac modo veniat: instruam eum.’ Pater eo contentus erat, cum putaret aedituum filium suum bene instructurum esse.

Aedituus igitur eum ad se domum recepit, ut campanam pulsaret. Paucis post diebus eum media nocte suscitans iussit surgere, turrim ascendere, campanam pulsare. ‘Disces profecto, quid sit horrere.’ Sic cogitans ei clam anteiit. Cum autem iuvenis ascendisset et se vertisset, ut funem campanalem caperet, speciem albam in scalis contra foramen soni conspexit. ‘Heus, quis es?’ clamavit, sed species neque respondit nec se movit. ‘Responde’ inquit ‘aut fac abscedas. Nihil hic tibi noctu est negotii.’ Aedituus autem immotus permanebat, ut iuvenis eum larvam esse putaret. Iuvenis iterum clamavit: ‘Quid vis? Loquere, si probus homo es, aut de scalis te praecipitabo.’ Aedituus autem cum putaret rem tam male non eventuram esse, vocem non emittebat, sed stabat quasi esset saxeus. Tum iuvenis eum tertium appellavit. Cum autem hoc quoque frustra fecisset, tanta contentione de scalis eum detrusit, ut decem gradus decideret et in angulo immotus iaceret. Deinde iuvenis campanam pulsavit reversusque cubitum iit nulla verba faciens. Uxor autem aeditui maritum diu exspectavit, sed is non rediit. Tum denique a magno timore obsessa suscitavit iuvenem et rogavit eum: ‘Scisne, ubi sit maritus meus? Ante te turrim ascendit.’ ‘Nescio’ inquit iuvenis ‘sed quidam contra foramen soni in scalis constitit. Cum autem neque responderet neque abscederet, eum furem duxi et detrusi. I modo, ut videas, an maritus fuerit. Si ita, valde dolerem.’ Uxor statim avolavit et invenit maritum suum in angulo iacentem flentemque, quod os eius fractum erat. Illa postquam eum detulit, magno clamore patrem iuvenis adiit: ‘Filius tuus’ inquit ‘magnum facinus commisit: maritum de scalis detrusit, ut os eius frangeretur. Fac nequam iste abscedat.’ Pater territus accurrit et filium reprehendit: ‘Quae sunt haec impia facta, ad quae te diabolus adduxerit necesse est?’ ‘Pater’ inquit ‘audi: omnino innocens sum. Stetit noctu quasi mala moliens. Nesciebam, quis esset. Ter eum admonui, ut loqueretur aut abscederet.’ ‘Ah, tu mihi nihil nisi incommoda paras. Age, illuc abscede procul e conspectu meo. Nolo te aspicere.’ ‘Fiat, pater, libentissime. Exspecta modo, donec sol oriatur. Tum proficiscar et discam timere, ut unam quidem artem sciam, quacum victum quaeram.’ ‘Disce’ inquit ‘quidcumque tibi libeat. Mea nihil interest. Em, habes hic quinquaginta nummos. Sume eos et proficiscere. Noli autem cuiquam dicere, unde sis et quis sit pater tuus. Nam me pudet tui.’ ‘Faciam, pater, ex sententia tua. Si me non iam eges, haec tua iussa tenebo facile.’

Cum igitur illuxisset, iuvenis nummis quinquaginta sumptis in viam publicam prodiens secum etiam atque etiam collocutus est: ‘Utinam horrerem! Utinam horrerem!’ Tum vir quidam ad eum accessit, qui colloquium eius auribus conceperat. Postquam paulum progressi sunt, arbor infelix in eorum aspectum venit. Tum vir: ‘Videsne arborem? Ibi septem cum filia restionis nuptias fecerunt, ut discerent volare. Asside sub arbore et exspecta noctem: ita horrere disces.’ ‘Si amplius non est, hoc facile perficietur. Si autem eo modo celeriter timere didicero, dabo tibi hos quinquaginta nummos. Fac modo mane redeas.’

Tum iuvenis ad arborem accessit, assedit sub eo, exspectavit, donec advesperasceret. Cum autem frigesceret, ignem fecit. Tamen media nocte ventus tam frigidus flabat, ut, quamquam ignem fecerat, non caleret. Et suspensos a vento iactatos videns cogitavit: ‘Friges tu inferior apud ignem sedens: quam frigeant illi superiores et tremant prae frigore necesse esr.’ Et cum misericors eorum esset, scalis arbori appositis solvit eos atque deprompsit. Deinde igne refecto conflatoque posuit eos circum ignem, ut calerent. Sed sedebant immoti et vestimenta eorum ignem perceperunt. Tum ille: ‘Cavete aut iterum suspendam vos.’ At mortui non parebant, sed tacentes vestimenta ardere patebantur. Quare iratus dixit: ‘Si non cavetis, adiuvare vos non possum. Nolo vobiscum comburi.’ Suspensit igitur eos per ordinem. Quo facto ad ignem rursus consedit et somno se dedit. Postridie autem mane accessit ad eum vir ille, ut nummos acciperet: ‘Quid? Scisne, quid sit timere?’ ‘Minime, inquit iuvenis, ‘unde sciam? Isti superiores nihil dixerunt. Immo tam stultos se praebuerunt, ut pannos veteres, quibus amicti sunt, flammis confici paterentur.’ Ex eo vir intellexit se illos quinquaginta nummos non accepturum esse et abscedens dixit: ‘Tali homini nondum obviam factus sum.’

Iuvenis quoque abscessit et denuo coepit secum loqui: ‘Ei mihi, utinam horrerem! Ei mihi, utinam horrerem!’ Quod cum audisset negotiator quidam, qui eum sequebatur, ex eo quaesivit: ‘Quis es?’ ‘Nescio.’ At negotiator quaerere perrexit: ‘Unde venis?’ ‘Nescio.’ ‘Quo patre?’ ‘Dicere non licet.’ ‘Quid autem tecum usque murmuras?’ ‘Eheu’ inquit ‘vellem horrerem, sed nemo est, qui possit me docere.’ ‘Mitte nugas istas! Age, sequere me. Videam, ut te adiuvem.’ Iuvenis eum secutus est. Vesperi ad quoddam deversorium advenerunt, ubi pernoctare cogitabant. Cum autem conclave intraverunt, iuvenis rursus magna voce clamavit: ‘Utinam horrerem! Utinam horrerem!’ Caupo postquam hoc audivit, ridens dixit: ‘Si hoc cupis, hic facultas quidem eiusmodi rei est.’ ‘Ah, tace’ inquit caupona ‘Aliquot audaces iam vitam amiserunt. Maxime dolerem oculos hos lucem non revisuros esse.’ Iuvenis autem dixit: ‘Etsi grave est, discere volo. Nam discendi causa profectus sum.’ Cauponem igitur usque adeo urgebat, quoad ille ei diceret palatium fascinatum haud longe abesse, ubi discere posset, quid horror esset, ea autem condicione, ut tres noctes intus vigilaret. Quin etiam regem ei, qui auderet, promisisse, ut filiam suam in matrimonio acciperet. Eam autem pulcherrimam virginem omnium mortalium esse. Sed in palatio etiam ingentes opes inesse a daemonibus custoditas, quibus quidem pauper dives fieri posset. Tamen multos iam ingressos, neminem autem egressum esse.

Iuvenis igitur postridie mane regem adiit atque eo modo allocutus est: ‘Si licet, tres noctes in palatio tuo fascinato vigilare volo.’ Rex eo aspecto, cum iuvenis ei placeret, dixit: ‘Antequam proficiscaris, licet tibi me tres res rogare, quas in palatio apportare possis. Sed eas inanimatas esse necesse est.’ Tum ille: ‘Ergo te ignem et machinam tornatorum et machinam scalptorum una cum scalpro rogo.’ Postridie rex omnia in palatium ferri iussit. Cum autem advesperasceret, iuvenis palatium intravit, ignem in conclavi fecit, ad ignem machinam scalptorum una cum scalpro admovit, et in scamno assedit. ‘Utinam’ inquit ‘horrerem! Neque hic discam.’

Circa mediam noctem ignem refecit; cum autem afflavit, subito ex angulo voces auditae sunt felientes: ‘Au! Quam algemus!’ Tum ille: ‘Stulti, quid clamatis? Si algetis, accedite ad ignem et artus refovete. Postquam hoc dixit, duo feles ingentes nigro colore assiluerunt, assederunt utrimque, eum atrociter oculis fulgentibus aspexerunt. Cum paulum corpora sua calefecissent, dixerunt: ‘Paginis, amice, tibi ludere placet?’ ‘Quin ludimus.’ inquit ‘At primum praebete pedes vestros.’ Tum ungues porrexerunt. ‘Hem’ inquit ‘quam eminentes ungues habetis! Manete paulisper, ii mihi primum resectandi sunt.’ Tum capessivit eos, in machina scalptorum posuit, defixit pedes eorum. ‘Vos’ inquit ‘satis custodivi, ut voluptas paginis ludendi evansceret.’ Tum eos interfectos in fossam deiecit. Cum autem eis sublatis rursus ad ignem assedisset, undique feles et canes nigro colore ad catenas candentes alligati venerunt, plures pluresque, ut se abdere non iam posset; qui horribiliter clamantes ad ignem accesserunt et ignem distraxerunt, ut eum restinguerent. Aliquamdiu quiete contemplavit ille eos, cum autem ei vehementius videret quam quod ferre posset, scalprum sumens clamavit: ‘Abite hinc, perditi!’ Quo dicto eos aggressus est: alii effugerunt, alii interfecti et corpora eorum in stagnum deiecta sunt. Reversus ille ignem refecit et corpus calefecit. Dum autem ad ignem sedet, oculi gravescebant et libuit ei cubitum ire. Circumspiciens in angulo lectum magnum vidit. ‘Placet!’ inquit et ad lectum transgressus est. Cum autem oculos connivit, lectus ipse vehere coepit et totum palatium transiit. ‘Bene,’ inquit ‘age ocius!’ Tum lectus avolavit tamquam a sex equis vectus per limina et scalas sursum deorsum, quoad - FRAGOR - e lecto eiceretur, imis summis confusis, ita ut lectus tamquam mons super eo esset. Ille autem pulvinis lodicibusque abiectis escendens dixit: ‘Vehat, cuicumque libet’ Quibus dictis ad ignem reversus dormivit, dum luceret.

Postridie mane rex venit. Cum autem eum vidit in terram iacentem, eum a larvis necatum esse putans dixit: ‘Dolendus est homo pulcher ille!’ Quibus auditis surrexit iuvenis dicens: ‘Res nondum eo venit.’ Tum rex obstupefactus atque valde gavisus rogavit, quomodo accidisset res. ‘Satis bene!’ inquit ille ‘Nox una praeterita est, ergo duae reliquae etiam praeteribunt.’ Caupo quoque cum venit, maxime miratus est. ‘Minime putabam’ inquit ‘me te vivum revisurum esse; didicistine saltem, quid sit horrere?’ ‘Non. Haud operae pretium est. Utinam mihi quisquam dicere posset!’ Secunda nocte iterum ad vetus palatium se contulit, ad ignem assedit, denuo coepit sua consuetidine loqui: ‘Utinam horrerem!’

Circa mediam noctem crepitus ac strepitus ortus est, primum leniter, deinde paulatim fortius, tum rursus paulo tacitius, denique homo quidam demidius ex fumario veniens ante pedes eius cecidit. ‘Heus’ exclamavit ‘alter demidius deest, hoc parum est.’ Tum strepitus novus oritur, fragor editur, ululatur, alter demidius decidit. ‘Mane’ inquit ‘primum ignem tibi paulum reficiam.’ Quo facto circumspexit. Duo autem demidia se contraxerant: et crudelis homo in eius loco sedit. ‘Ita non pacti sumus’ inquit iuvenis ‘Meum est scamnum.’ Homo autem conatus est iuvenem de scamno movere. Sed hoc iuvenis nullo modo ei concessit: cum enim eum vi de scamno movisset, locum suum rursum occupavit. Tum etiam plures homines singuli deinceps deciderunt, novem ossa mortuorum et capita duo apportaverunt, diposuerunt ea, conis luserunt. Voluptas colludendi animum iuvenis quoque incessit isque dixit: ‘Heus vos, licetne colludere?’ ‘Licet, si pecuniam tecum portas.’ ‘Satis’ inquit ‘sed globi vestri haud satis rotundi sunt.’ Tum capita sumpsit, tornorum machinae imposuit rotundavitque ea. ‘Bene’ inquit ‘Nunc melius volvent. Agite, res iucunde eveniet.’ Collusit igitur et paulum modo pecuniae amisit. Cum autem duodecima hora sonuit, omnia ex conspectu eius evanuerunt. Ergo cubitum iit et quiete obdormivit.

Postridie mane rex venit compertum, ut valeret. ‘Quomodo nunc tibi res evenit?’ ‘Conis lusi’ inquit ‘et paucos nummulos amisi.’ ‘Nonne horruisti?’ ‘Vah, immo valde delectatus sum. Utinam scirem, quid esset horror!’ Tertia nocte postquam iterum in scamno assedit, stomachosissime locutus est: ‘Utinam horrerem!’

Multa autem nocte sex homines proceri venerunt arcam ferentes. Tum dixit: ‘Hahae, hic certe propinquus meus est paucis ante diebus decessus.’ Digito innuens clamavit: ‘Veni, mi patercule, veni!’ Arca ab illis in terra posita accessit et operculum sustulit: mortuus inerat. Faciem tetigit, sed gelida erat. ‘Mane’ inquit ‘paulum calefaciam te.’ Quibus dictis ad ignem accessit manumque suam calefactam faciei eius imposuit, sed mortuus frigidus manebat. Tum eum ex arca prompsit, ad ignem apportavit, in gremio posuit, bracchia eius trivit, ut sanguis rursus flueret. Cum eo modo nihil effecisset, ei in mentem venit duos, si una in lecto iacerent, se calefacere. Itaque eum in lecto collocavit, operuit lodice eum, apud eum se accubuit. Paulo post mortuus quoque calidus factus coepit se movere. Tum dixit: ‘Vide, patercule, nisi te calefecissem!’ Mortuus autem clamavit: ‘Nunc tibi collum elidam.’ ‘Quid?’ inquit ‘Num ita gratiam mihi refers? Subito fac in cistam redeas’ Locutus cepit eum, in arcam iecit, imposuit operculum; quo facto sex illi viri venerunt et abstulerunt eum. ‘Non horreo’ inquit ‘hic vivus numquam, quid sit, discam.’ Dum loquitur, intrat vir maioris quam ceteros omnes staturae horribilique vultu; aetate autem iam progressus erat barbamque promissam cano colore alebat. Qui dixit: ‘homuncule, nunc discas, quid sit horror. Nam moriaris.’ ‘Mane’ inquit iuvenis ‘si moriar, sine me fieri non possit.’ Contra monstrum immane ‘Scilicet me te capturum esse.’ ‘Festina lente, amice, noli te nimis extollere. Ego tibi viribus non cedo, nisi etiam antecedo.’ ‘Videamus’ inquit senex ‘fortior me si sis, demittam te. Agedum, conemur.’ Tum senex eum obscuros per foros ad fornacem quandam fabrilem duxit, securim sumpsit, incudem uno ictu in terram adegit. ‘Hoc quidem melius scio’ dixit iuvenis et ad alteram incudem se contulit. Quo eum senex secutus, ut spectare posset, promisit barbam suam super incudem. Tum iuvenis securi sumpto incudem uno ictu diffidit barbam senis includens. ‘Nunc meus es’ inquit ‘nunc tibi est moriendum.’ Deinde assere quodam ferreo sumpto senem verberavit, quoad senex eiulans eum imploravit, ut desineret: Se ei ingentes opes praebiturum esse. Iuvenis securim ex incude extraxit atque demisit eum. Senex autem eum in palatium reduxit et praebuit ei in quodam cellario tres cistas auro impletas. ‘Quorum una pars est pauperum, altera regis, tertia autem tua.’ Dum loquitur, hora duodecima sonuit et larva evanuit, ut iuvenis esset in tenebris. ‘Aliquo modo me expediam.’ Quo dicto primum huc illuc iter praetentans pedibus iit, tum autem via inventa ad cameram pervenit, denique, cum ad ignem assedisset, obdormivit.

Postridie mane rex venit dixitque: ‘Iamne didicisti, quid sit horror?’ ‘Non didici’ inquit ‘Quare, nescio. Sed affinis paulo ante mortuus affuit, et homo quidam barbatus venit, qui mihi in cellario pecuniam magnam praebuit, quid autem sit horror, nemo dixit.’ Tum rex: ‘Palatium a fascino liberavisti. Quare filiam meam tibi dabo.’ ‘Hoc satis bene’ inquit ‘sed, quid sit horror, nondum scio.’ Tum aurum elatum et conubium actum est, sed iuvenis rex, etsi uxorem amabat et gaudebat, tamen usque dicebat: ‘Utinam horrerem, utinam horrerem.’ Huius tandem uxorem piguit. Ancilla dixit: ‘Adiumentum afferam. Horrorem profecto discet.’ Egressa est ad rivulum per hortum fluentem et aliquem iussit situlam gobionum plenam afferre. Tum reginae dixit, ut noctu, dum iuvenis rex dormit, lodice detracto situlam aquae frigidae et gobionum plenam super eum effunderet, ut pisciculi super eum diffusi palpitarent. Quo facto subito e somno excedens clamavit iuvenis: ‘Vah horreo, horreo, uxor mea. Nunc quidem scio, quid sit horror.’

Finis

 

Hanc fabellam, quae vulgo Märchen von einem, der auszog, das Fürchten zu lernen inscribitur, primum a fratribus Grimm descriptam a Theodisco sermone in Latinum convertit Stefan Weise Halensis anno MMVI. et Huberto Besseler magistro suo dedicavit

Scripsit Stefan Weise Halensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae