Annus
2 0 0 6


De statione ferriviaria Mateolae

De statione ferriviaria Mateolae

"Trenitalia", societas Italica quae tramina ferriviaria gerit, brevibus pelliculis per televisionem emissis sibi clientes comparare conatur, sicut omnes officinae. Sed interdum diabolus (ut Italice dicitur) caudam intramittit. Nam narratiuncula recenter in Italia meridionali brevi pellicula diffusa clarissimos "Quattuor phantasticos", qui ex fabulis nubeculatis in populare cinema nuper ad famam universalem pervenerunt, colloquentes ostendit; quorum ille, qui in monstrum lapideum conversus est, ait se per tramen ferriviarium Mateolam mox iter facturum esse, ut avunculum suum Petrum visitet. Mateola (Matera), urbs mirabilis Lucana, vicis veterrimis celebratur, qui "Saxa" appellantur: nam usque ad hunc diem servati sunt antiquissimi specus ex saxis cavati, inde ironia de avunculo Petro et monstro lapideo. Sed qui brevem pelliculam confecerunt numquam Mateolae fuerunt; quam urbem alioquin non ignoravissent, quamvis caput regionis, statione ferriviaria omnino carere. Ira incolae Mateolae iure exarserunt.

Scripsit Herimannus Novocomensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae