Annus
2 0 0 6


Abimelech rex misogynos.

Quinque miliones dollariorum sibi comparavit lusor quidam bursae Tokienae ob errorem nummularii. Hic enim, cui apud Mizuho Securities munus est (vel tutius: adhuc erat!), lapsu, ut ipse dicit, digitorum syngraphas aliquas venum praebuit pretio unius yen loco... 610 milium yen per unam. Quod cum nonnulli lusores animadvertissent, statim maximam copiam harum syngrapharum coemerunt. Maximum huius rei lucrum sibi officina argentaria Helvetorum UBS adepta est, haec tamen codice bene se gerendi pressa necnon a gubernatores fori Tokieni admonita, pecuniam redditura esse creditur. Qui codex tamen non spectat ad lusores individuales, 24 ergo annorum Tetsuya Ichimura tutus emolumenti sui inopinati esse possit, nisi... acta diurna oeconomica maximi in terra Iaponica momenti "Nihon Keizai Shimbun" hoc lucrum societatibus caritativis tradere lusoris suadentia. Nos autem, acta (fere) diurna alicuius, nisi maximi, momenti, econtra Ichimurae consulimus: Insanus non sis, omnia ad unguem depocula!

Libelli, cinemata et genera pornographica obscena in Italia vectigali novo subigentur: ita decrevit senatus Italicus, ut aes publicum ad regulas Unionis Europeae observandas anno adveniente sufficeret. Aestimantur quotannis 1000 miliones euronum ad merces huius generis comparandas in Italia consumi; inde tributum quartum quemque euronem auferet. Praefectus economicis rebus addictus Iulius Tremonti tributum hoc "ethicum" appellavit. (Hunc nuntium Herimannus Novocomienis praebuit.)

De consilio praesidentis Iraniae Mahmud Ahmadinesad Israhelianos in Alpes migrandos modo scripseramus, at praeterita septimana novas destinationes exodi Iudaeorum veteribus dux Persarum addidit: USA, Canadam et quidem Alascam. Rubricae "Crater nugarum" maxime prodest Ahmadinesad quam diutissime in munere mansurum, analytici tamen rerum politicarum aliquantulum timent eius concepta arma nuclearia possidendi.

Secretum risus mirissimi Monae Lisae a Leonardo da Vinci depictae tandem solutum est! Computatra peritorum Batavorum rem ad amussim calculaverunt: sint in risu Giocondae 83% felicitatis, 9% incontentiae, 6% timoris et 2% irae. Unde patet Monam Lisam tunc, tempore scilicet picturam a Leonardo pingendi (1503-1506), mulierem maxime felicem (ob amorem?) fuisse et hac imprimis causa ita mirifice subrisisse. Programma computatrale a peritis Universitatis Amstelodamensis adhibitum speciatim ad emotiones animae e gestibus faciei interpretandas constructum sit.

Tempore Nataliciarum Domini bis vilius solito divortium obtinere poterunt Lithuani, bis enim diminuta expensa causae iudicialis hoc tempore initiatae causidicorum collegium Real Asset Price patroni Saulii Vaisknoras incolis Vilniae praebet.

Nimis pingues fiant sphenisci (Apneodytes Patagonicae) hortorum zoologicorum urbis Asahiyama insulae Iaponum Hokkaido et ob hoc crimen horribile patratum bis cottidie itinere 500 metrorum est iis per nives ambulandum.

In arcis funebribus psychotropica transvehere solebat mandra quattuor Siculorum, inter quorum et rector societatis funeralis erat. Interdum, ad maiores copias psychotropicorum ad aliquem locum transportandas, exsequiae falsae necnon pompa funebris haberentur - putant vigiles publici Panormitani, qui modo mandram apprehenderunt.

Nonnulla decena milia Syriorum oraverunt in mescitis ultimo die Veneris, finem siccitati terram vastanti a Deo ponendum deprecantes. Praeteritis autem tribus diebus orantes ieiunaverant. Ruri multae familiae ad loca huic rei vetero more destinata cum maceratis armentis veniunt, ut Deus miseriam eorum videat eorumque misereatur.

Ministerium transportationis Graeciae magistratus Athenienses prohibitionem edere vult urbem capitalem ab autoraedis campestribus (sicut jeep) intrandi. Nam - dicunt huius ministerii periti - 11% congestionum in viis Athenis factarum causae vehuicula talia sunt.

Denuo emendicare licet in viis urbium Norvegiae, qui mos prohibebatur lege ante centum annos lata.

 

---------------------------------

OMNIA MIRA MIRANDA in scriptis variis, cum veteribus tum novissimis, inventa:

Abimelech rex maxime misogynos...

Abimelech autem inde [Sichem] proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu. Erat autem turris excelsa in media civitate, ad quam confugerant simul viri ac mulieres, et omnes principes civitatis, clausa firmissime janua, et super turris tectum stantes per propugnacula. Accedensque Abimelech iuxta turrim, pugnabat fortiter; et appropinquans ostio, ignem supponere nitebatur. Et ecce una mulier fragmen molae desuper jaciens, illisit capiti Abimelech, et confregit cerebrum eius. Qui vocavit cito armigerum suum, et ait ad eum: Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a foemina interfectus sim. Qui [armiger] jussa perficiens, interfecit eum. (Iud. IX, 50-54)

Quo perlecto, in mentem statim venit Trimalchionem aliquantulum simili cura, licet non erga mulieribus, in re mala laborasse:

Cum maxime haec dicente Gaio puer Trimalchionis delapsus est. Conclamavit familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius etiam cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse haberent alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter primos Fortunata crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infelicem proclamavit. Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros et missionem rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per ridiculum aliquid catastropha quaeretur. Nec enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat porcum exinterare. Itaque totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret, utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba potius quam conchyliata involverat lana. Nec longe aberravit suspicio mea; in vicem enim poenae venit decretum Trimalchionis, quo puerum iussit liberum esse, ne quis posset dicere tantum virum esse a servo vulneratum. (Petronius, Satyricon, 54)

Si ad has res iam pervenerimus, ad artem cenandi scilicet, oportet ut cenantibus admonita quaedam afferamus:

...ut crapulam et excessum vites, primum bibe tarde, ut stomachus non obruatur, sed roboretur ad convertenda dona Dei in bonum; deinde explora quandoque: num iam incalescat nimium sanguis; num caput adhuc serenum, adhuc appetitus subsit rationi; an contra iam invalescat, sisque debilior ad eum continendum. Si hoc, frenum inice. Demum, dum forte exhilarescis, cave ne te effundas, neve appetitus te supplantet. Experientiam consule. Turpe est donis Dei abuti. (P. Ioannis Reuter S.J., Neo-confessarius practice instructus, Friburgi Brisgoviae MCMX)

 

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae