Vicus Clark Americanae civitatis Texas per decem proximos annos nomine DISH nuncupabitur,
CIVITAS IUDAEA ALPINA?
Praesidens Iraniae Mahmud Ahmadinesad, qui ante duos menses ad
Israheliam a charta geographica delendam appelavit, nunc novam
sollutionem quaestionis Iudaeae proponit: migrandi sint
Israhelienses in Germaniam et Austriam! Nam - explicat praesidens
- si vero haec ambae terrae talia horribilia Iudaeis tempore
alterius mundani belli affecerunt, decet iis nunc duas tresve
provincias victimis suis pristinis donum dare, ut ipsi
Palaestinos persequi desinere possint, terram eorum relinquentes.
Hoc modo quaestio Iudaea ad ipsos rei fontes sit revertenda
ibique solvenda. Incertum tamen remanet, de quibus provincis
agatur (verisimiliter de limitaneis Bavaria et Tyrolia?), nec
explanat Ahmadinesad, quid sit cum Theodiscis Austriisque ibi
viventibus faciendum.
HAEDUS IN FLAMMIS
Idolatris urbis Sueticae Gaevle hoc anno,
sicut in multis praeteritis, denuo male evenit: gigantaneus
haedus stramenticius, quem ante tempus Natalicii ultimis in 40
annis in media urbe ponere conantur, modo combustus est! Quae
combustio iam in 22 annis eveniebat, astynomis numquam fere
incendiarios prehendere contigit. Nunc credunt illi unum
incendiariorum vestibus sancti Nicolai indutum esse, hoc modo
quasi tutum suspicionis ad idolum accessisse. Altitudine 13
metrorum effigies haedi decies tantum ad tempus Natalicii
permansit; praeter incendia, semel ab autoraeda eversa, anno
autem 1977 ab ignibus artificiosis male directis denuo incensa
est. Per nonnullos annos septimi decenni praeteriti saeculi
incendiarum fessi magistratus effigiem ponere prohibuerant,
incolis tamen id poscentibus, morem restituerunt.
MUSULMANI ARBOREM NATALICIAM DEFENDUNT
Arbores nataliciae ingratae sunt hoc anno praesidibus 70%
societatum commercialium Britannorum, quia in officis positae
tolerantiae fidei noceant, non-Christianorum scilicet animas
laedentes - patet ex effectu indagationis duorum milium
societatum. Cui rei maxime reclamavit... moderator Summi Consilii
Musulmanorum Britannorum Iqbal Sacranie, dicens neminem eorum
aliquid contra arbores natalicias habere at praesides societatum
verisimiliter hoc modo impensas tantum arboris ornamentorumque
eius emendorum vitare conari.
Macropodes,
animalia illa miranda Australiae, timent sonitus terram ab ipsis
pede pulsandi, qui sonitus eorum naturales sunt se
invicem de periculo appropinquante certiores faciendi. Hac
scientia nitens, vult doctrix Helena Bender universitatis
studiorum urbis Melbourne megaphonia instituere prope agros a
macropodibus saepissime vastatos, ita ut sonitus terram pede
pulsandi e taenia magnetophonica emissi macropodes frugipetas ab
agris abigant.
Lupanar, ubi viri mulieribus officia praestent,
aperire vult in civitate Americanorum Nevada Heidi Fleiss,
cognomine Hollywood Madame nota, quae possidet iam
nonnulla lapanaria luxuriosa, ubi tamen Venus colitur more adhuc
talibus in locis solito - discimus ex actis "Newsweek".
Lupanar novum instar castelli est struendus, cum marmorea aula
receptionis necnon 20 domibus Bengalicis, ubi 20 Adonides suas
Veneres Proserpinasque expectabunt necnon 250 dollariis per horam
libenter tempus cum iis una terant.
Apprehensa est mulier Zingara, quae in regione
Novgorodensi Russorum furta vi hypnosis perficere solita sit.
46 annorum Zingara a vigilibus prehehsa est, postquam ab accola
vici Mosenskoie nuntiatum iis esset illam ab hac mutuum dare 700
rubelos (quod aequatur circa 23 dollarios USA) poposcisse, cui
rei, quamquam noluerit, hypnosi victa minime recusavit.
Ad tempus indefinitum prohibetur mori civibus oppidi
Biritba Mirim, prope ad urbem Sancti Pauli (Sao Paulo)
Brasilianorum positi. Prohibitionem magistratus
ediderunt, sperantes eo modo pecuniam sibi a regimine allici ad
novum coemeterium struendum; vetus enim plenus mortuorum iam est.
Vicus Clark Americanae civitatis Texas per decem
proximos annos nomine DISH nuncupabitur, eodem ut
societas telehorasica quaedam Americana. Pro hac licentia
societas DISH omnibus 125 habitatoribus vici gratis aditus in
programma suum datura est necnon instrumentum ad plicas generis
DVD auscultandas. Multi timent, ne hoc modo via aperiatur
maioribus societatibus (ut Coca-Cola, General Motors, McDonald's)
incolis maiorum urbium, quarum nominibus omnes aliquot assueti
sumus (ut New York, London, Paris), similes condiciones
proponendi.
52.7 litras vini bibit unoquoque anno medius quisque
Francogallus, dum medio Indo 5 mililitras per annum satis sunt -
nuntant acta Polonorum "Forum".
Pretia pilulae Viagra necnon
preservativorum vult ministerium fiscaliorum Cypri sportulae
statisticae expensorum civium addere, ubi merces maximi
homini momenti (sicut cibus) teneantur. Quae sportula ad verum
statum vitae civium aestimandum valde in disciplina statistica
prodest. Aliae res, quas ministerium sportulae Cypriorum addere
vult, sint licentia venadni necnon aqua vitae.
Regimen Rei Publicae Africae Meridionalis prohibuit
stationibus radiophonicis televisificisque carmina emittere, quae
viros ad fraudem uxoris adhortentur. Carmina talia enim
incremento naturali nationis obstent - putat minister rerum
internarum Fidele (nomen omen?) Ngoundgika. Mulieres huius terrae
maxima libertate utuntur: usque ad quattuor ab uno viro in
matrimonio possunt esse ducendae, necnon iam ab anno 1986
licentia suffragandi fruuntur.
Scripsit Nanomopoufos
|