ANABATHRO AD ASTRA
ANABATHRO AD ASTRA
Volatus celerrimus navi spatiali per aethera, nullo aere
nullaque alia substantia impedientibus, res facillima factu est.
Difficultas tamen maxima volatus initium et finis: allevatio
super terram (ad quod missilia maximam copiam ignis alimentorum
comburentia necessaria sunt) necnon appulsus ad terram aut aliam
quandam planetam, cum velocitatem maximam (etiam 30 milium chm/h)
"perdere" debemus. Hae difficultates tamen evitandae
sint, si astronautae, utensilia eorum, alimenta ignis necnon
merces in universum transportandae iter incipiant... anabathro.
Res sonat mirifice, fieri tamen potest - aiunt moderatores
societatis cosmicae Americanorum NASA, qui praemio 200 milium
dollariorum annuatim tribuendo adhortantur studiosos, ut
experimentis scientificis inventa huic rei necessaria excogitent
(nomen certaminis - Elevator 2010). Anabathris talibus tamen iter
multo longius esset, quam his, quibus cottidie ad summa
caeliscalpia vehi assueti sunt magistratus negotiatoresve urbis
New York, Hongkong vel Kuala Lumpur, nam usque ad altitudinem 35.786
chiliometrorum nobis ascendendum erit. Hic, in ultimo tabulato,
navis cosmica nos expectaverit, qua iter pergemus ad simile
anabathrum e.g. in media planeta Martis structum.
Altitudine enim 35.786 chm
orbita, ut dicitur, geostationalis terrae invenitur.
Simplicissmis verbis, est haec altitudo, ubi res in aethere
positae nec cadunt in terram nec ab ea in universum avolant, sed
quasi ei alligatae una cum planeta nostra revolvuntur. Nimirum
ergo ibi plerique ponuntur satellites, qui undas radiophonicas,
televisificas necnon telephonicas transmittunt, nam a terra
inspecti, semper immutabiles in uno loco quasi stantes nobis
videntur (quamquam re vera velocitate 3 ch/s semper currunt).
Immo idem facere possit portus navium spatialium cum ultimo
"tabulato" anabathri, a quo regula sive taenia, qua
currus anabathri vehatur, in terram ducatur. Maxima totius rei
dificultas tamen est regulam talem fabrifacere, nam materia eius
vicies durior durissimis a nobis hodie usitatis (ut e.g. kevlar)
esse debeat; studiosi tamen convincunt regulam a nanofistulis
carbonis faciendam immo duriorem necessario fore, est ergo saltem
spes boni eventus!
Si ergo currus tali regulae adpositus celeritate 350 ch/h (plus
fieri posse non creditur) vehatur, iter anbathro ad portum navium
cosmicarum paululum plus quattuor diebus duret. Tantum, nam in
Marte, cuius orbis stationalis 100 milia chm super superficiem
planetae invenitur, simile iter 11 dies capiat! Hic alia etiam ac
maior difficultas: satis humile praetervolantes lunae (satellites)
Martis! Imaginatio tamen studiosorum NASA omnia vincere potest:
lunae haec sint evitandae, si regula anabathri non in superficiem
planetae inficiatur, sed autoraeda maximae magnitudinis nitatur
cum eaque planetam percurrens ita, ut collisio taeniae cum lunis
non fiat.
Inventum vix hodie cogitabile, utfieri possit, labores
multorum annorum totius exercitus scientistarum exigeat necnon
sane pecuniam multorum miliardorum dollariorum. Si nihilominus
fiat, volatus omnes spatiales centies hodiernibus viliores reddi
possint!
GRAVE VICTORIAE PONDUS
Victor litis pronuntiatus est a iudicibus urbis Russicae
Taganrog photographus Valeri Morozov, cuius photographematibus
sine licentia ab ipso data, possessores gymnasii (Anglice fitness
club) cuiusdam publice ut praeconia domus suae usi erant. Ut
nuntiat sedes diurnaria RIA-Novosti, damnati praesides gymnasii
solvendi erant photographo decem milia rubelorum (circa 340 USD)
et solverunt omne usque ad assem... minutissimis nummis duorum
vel unius rubeli vel etiam decimae rubeli partis. A rationaria
gymnasii, coram testibus, photographus coactus est dinumerare
summam 4.500 nummorum in octo peris latentium. Quod cum fecisset,
summam recte enumeratam esse Morozov invenit.
Aranei nomine Linneano Evarcha
culicivora comedere amant - ut facile
Latinistae coniectent - culices; nunc autem studiosi Americani
invenerunt eas hos culices praeferre aliis omnibus, qui sanguine
humano modo cenabantur! Alia res peculiaris Evarchae
illius, quae in litore tantum lacus Victoriae (in limine Keniae
et Ugandae) est invenienda, mos est culices venandi: araneam
texere nescientes, momento temporis 0.04 secundae insiliunt in
terga culicum feminarum et statim eas necant, quae pergraves ob
recentem potum sanguinis hominum, tam cito avolare nequeant.
Praeterita septimana de monte glaciato in Antarctica
cantante scripsimus, nunc idem de (minime glaciatis)... muribus!
Patet enim, si tantum biologis Timothy Holy et Zhongsheng Guo (Washington
University in St. Louis) sit credendum, mares murum, eorum "mulieribus"
praesentibus, ad eas sibi alliciendas sonitus producere regulari
in serie, cum sylllabis recurrentibus quasi versus intercalares!
- quae omnia criteriis cantilenae amantium plane congruant.
Erectus, id est verticaliter, sepultus est
parlamentarius Brasiliensis Luiz Humbertus Araujo, nam -
explicat filius eius - vivus numquam pronus ante pedes
alicuiuscumque iacere solebat, item voluit fore post mortem.
Casea variorum generum ante somnem manducata omnino
alia genera somnium inducant - docent effectus
investigationum a British Cheese Board mandatarum. Pro dolor
minutia huius rei nondum publicata sunt.
Abdomen mendacis magis turbatur quam cor eius,
mendacia cum dicat. Id experimentis invenerunt
scientistae Universitatis Civitatis Texas, simul
electrocardiographio et electrogastrographio homines
periclitantes, quibus iussum erat mendacia loqui.
Medicamen Viagra
maxime prodest... animalibus raris, quorum partibus variis adhuc
medici Seres utebantur ad Amorem in "cordibus" virorum
expergendum. Inter quas materias erant exempli gratia:
cornus rhinocerotis contritus, os tigridis, genitalia phocis,
equulei marini necnon ius e testudinibus prasinis coctum. Nunc Viagra
ubique praesente, desiderium supradictorum medicamentium
citissime cadit.
Scripsit
|