NOVA ET VETERA Octubris 2005
NOVA ET VETERA
(1) MICROSCOPIUM
-Composuit Ildephonsus González C.M.F.
-Apparuit in Palaestra Latina numero 2 (mense novembri anno MXMXXX)
Microscopium est instrumentum ad opticem spectans explorationique rerum perquam exiguarum magno opere inserviens. Ejus modi scilicet ope efficitur quod miris dimensionibus amplificata adpareant ea quae intuemur, et plurima visui prorsus inpervia, visibilia reddantur.
Microscopia simpliciora theorice ad lentem convergentem parvae distantiae focalis rediguntur, dum duobus generibus lentium, objectivo et oculario perfectiora ornantur. Microscopium est maximi momenti in scientiis potissimum physiologicis et geologicis ad arcana vitae parvorum organismorum detegenda atque intimam corporum structuram.
Vocabularium
[Haec sectio, cum sit in primis constituta ad Latinum sermonem aptandum necessitatibus hodiernis, nonnulla erunt vocabula aut adcommodanda aut omnino excudenda ; idcirco, illa cruce +, haec vero stellula * distinguemus ut citius innotescat lectoribus, quod quidem, feliciora nostris vel aptiora vocabula, si forte invenerint, ut innuere vehementer rogamus.]
+ vocabulum adcommodatum
1.- |
+Ocularium |
Ocular |
2- |
Tubus ductilis |
Tubo estirable |
3.- |
Tubus fixus |
Tubo fijo |
4.- |
+Verticulum |
Revólver |
5.- |
*Objectivum |
Objetivo |
6.- |
+Catinus |
Platina |
7.- |
*Condensatorium |
Condensador |
8.- |
Speculum |
Espejo |
9.- |
*Tornellus |
Tornillo |
10.- |
Fulmentum |
Pie |
11.- |
+Rechamus |
Cremallera |
12.- |
+Pinnula |
Piñón |
13.- |
Praeparatio |
Preparación |
14.- |
Volsella |
Pinza |
15.- |
Tornellus micrometricus |
Tornillo micrométrico |
Explicatio picturae
Pictura repraesentat stativum magnae adcurationis (Hisp. precisión) et usque ad 90sm gradum inclinabile. Sicut omne microscopium, duo habet systemata lentium, objectivum (5) et ocularium (1), ea tamen lege disposita, ut alterum (objectivum) imaginem realem, inversam et satis amplificatam in penitiore tubo efficiat ; alterum (ocularium), ad modum microscopii se habens, hanc ipsam imaginem in virtualem, rectam et magis amplificatam convertat.
Praesentis adparatus infocatio rapide auxilio pinnulae (12) et rechami (11) obtinetur, perficitur autem per tornellum micrometricum (15) sine fine, qui omne punctum mortuum declinat, quique, cum eodem semper tenore volvatur, sursum deorsum intra certos limites tubum (2) agit et impedit ne in praeparatione (13) attingenda objectivum (5) frangat protecticulum (Hisp. cubreobjetos).
Catinus (6) est 10 x 12½ cm. amplus et guajaco (Hisp. caucho) redimitus ; ei praeparatio superinponitur. Verticulum (4) tribus objectivis constat ; condensatorium (7) autem tribus lentibus, diaphragmate, iride, anello gyratorio conflatur, ad vitra, quae radios lucis artificialis leniunt, fulcienda.
Diversa ocularia instrumenta
+Conspicillum |
Anteojos |
*Binoculum |
Binóculo |
*Calidoscopium |
Calidoscopio |
*Cinematographum |
Cine |
Crystallus |
Cristal |
*Spectroscopium |
Especroscopio |
*Stereoscopium |
Estereoscopio |
+Gemellum |
Gemelo |
*Helioscopium |
Helioscopio |
+Lens |
Lente |
+Specillum |
Luneta |
+Monoculum |
Monóculo |
*Periscopium |
Periscopio |
*Prismaticum |
Prismático |
*Reflectorium |
Reflector |
*Telescopium |
Telescopio |
Scripsit
|