Annus
2 0 0 6


SPIEGEL ONLINE - 03

INFORTUNIUM IN SPECTACULO REPTILIUM RENZIANO FACTUM

Crocodilum momordisse, directorem pollice orbatum esse

Hoc factum est in spectaculo postmeridiano, sedibus divenditis: Quidam crocodilus mas, cui nomen est regale („King") quadamtenus irritatus Renzii directoris pollicem dextrum morsu abscidit.

Le Mans ex urbe - "Rex" una erat ex quinque reptilibus, quae ostendebantur in spectaculo Universalis Circi Renziani, quod factum est in Le Mans urbe Francogallicâ. Locutrix circensis rettulit non contigisse, ut sectione chirurgicâ pollex viri duodequadragenarii morsu abscisus manui assueretur. Circenses Renziani, quorum sedes patria est Fridberga Hassorum, hôc tempore iter faciunt per Francogalliam.

Hanc relationem d. 3.m.Dec. a.2006 in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae