Annus
2 0 0 6


Interview

De proposito actorum diurnorum „Tempora Angelopolitana" („Los Angeles Times") dictatori Saddam Hussein potentiam supra Iraquiam reddendi, cum iam nulla spes liberam rem publicam populo invito instituendi esset et tyrannis minus terribilis esset quam violentia et bellum civile

Bagdad erat quondam florens urbs, clara frequensque,
„urbs pacis" „donum" sive vocata „dei".
Condita saeclo et dimidio iam post Mahometum,
esset futuri ut caput imperii,
quod successores expugnavere prophetae.
Fertilis haec fluvio est terra rigata Tigri,
prisca aetate ubi agros homines hortosque colebant,
condebant urbes magnaque templa deis
et statuas vovebant; iam pictura fiebat
scripturae similis, quando homines alibi
vivebant silvis volucresque ferasque venantes
ritu barbarico. „Urbs" ea „Pacis" erat
dives frugibus, insignis thermis atque aedibus altis
artibus et multis mercibus et variis.
Illius at splendoris nunc quid restat? In urbe,
quae olim „Pacis" erat, tempora saevitiae
nunc cives patiuntur. Quoque die scelerati
permultos cives innocuos lacerant;
quoque die miles metuens, ne interficiatur,
occidit quemquam. Vix licet ire foras,
vivere si velis, hic. Liberos cum mane parentes
in ludum mittunt, iam metuunt miseri,
salvi ut revertantur. Haec num dicitur esse
libertas ea, quam praebet America eis?
Expulso domino iam libertate fruuntur
illi, et adultos qui et pueros lacerant.
Nulla est libertas aliis. Revocare tyrannum
iam quidam cupiunt. Talia quin etiam
ipsa et America vota facit: nam tuta fuisse
dicitur „Urbs Pacis" tempore Saddamico -
illis sane, quibus nil umquam non placiturum
servis Saddamicis vocis in ore fuit.
Nunc autem quid erit? Iam Arbustius ipse
nunc cum duce novo colloquitur – sed ubi?
Illis hospitium Iordania praebet; in urbe
insidias „Pacis" nam nimium metuit.
Felicem et liberam voluit quam reddere terram,
hanc Georgius iam Maximus ipse timet.
O mores, o tempora! Num revocare tyrannum
una et sola salus? Di melius faciant!

  1. „Bagdad" lingua Persica est „donum Dei"; medio aevo urbs etiam appellabatur „Medinet as-Salam", i.e. Arabice „Urbs Pacis".

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae