Annus
2 0 0 6


OPPIDUM COLUMBIAE MINIMUM

OPPIDUM COLUMBIAE MINIMUM

dum et aqua careat et caeli temperatione, Busbanzá minusculum stat.

quicumque in ecclesiam intret audiatque sacerdotem, pro certo habebit patrem familias audire liberos monentem. hic enim uicini inter se noscunt, sicut in familia. qua de causa impossibile est quid arcanum latere ciuibus, qui sunt 875. dominus Gilbertus Gómez, qui nunc oppidum regit, confitetur non opus esse coram populo suffragium capere, sed apud quemque priuatim. uicit tandem 343 suffragia assequens.

quod superest, Busbanzá crescit suo more. sic meminit Silenia Adame, caelebs 80 annorum, fusum uertens. anno 1993 tantum 584 uicini numerabantur. hae sunt causae inertiae oppidi: munera exigua aut nula, aqua procul a manibus siccitasque humi; ad summam, natura rem rusticam prohibet.

interdum ciues parantur ad natiuitatem sacrandam, ut solent, in familia.

 

scripsit Hector Rodríguez, 12 Nou. a. 2006 in ‘El Tiempo’, transtulit Quintus Gaetulius Bogotensis.

Scripsit Quintus Gaetulius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae