Annus
2 0 0 6


FURTUM INSIGNIS HITLER

FURTUM INSIGNIS HITLER

Alpinista-fur furatus est ex aedibus vigilium secretorum Russiae (FSB) insigne aureum factionis NSDAP, quod ab Adolpho Hitler, vestitui militari additum, gestum erat - nuntiant acta "Der Spiegel" et "Times". Ante mortem suam suicidialem dux Tertii Imperii putatur insigne hoc Magdalenae Goebbels donum dedisse, hac ipsa eodem morte sequenti die defuncta, milites Sovietici insigne in vestitu eius combusto invenerint; usque ad 1996 tamen annum Russi de hoc reperto tacebant. Nunc in aedibus FSB insigne aureum publice montrabatur inter alias res privatas prope corpora Hitler, uxoris eius Evae Braun necnon Magdalenae et Iosephi Goebbels inventas.

Camerae et machinae electronicae indicaverunt aliquem aulam expositionis tempore noctis et e directione imopinata parietum appropinquantem, vigiles aedium tamen eum felem esse putabant.

Insigne Hitler ab amatoribus rerum ad tempus Nazisticum pertinentium aestimatur tribus saltem milionibus euronum constare.

VEXILLUM EXARMATUM

Mozambicum, terra haec Africae orientalis, non vult plus in medio vexillo sui manubalistam monstrari; parlamentum Mozambicanum mox de hac re disceptationem habiturus sit.

Manubalista generis AK-47 Kalashnikov addita est vexillo ut signum luctationis populi terrae a colonis Lusitanis liberandae, monstatur ibi una cum ligone (imago agriculturae) et libro (imago educationis omnibus gratis praebitae). Signa haec tamen, at praecipue manubalista, sint - ut ait dux adversae partis Eduardus Namburete - temporibus hodiernis, triginta scilicet annis post finem belli cum Lusitanis facti, non iam aptae. Aliter fortasse censent moderatores factionis regentis Frelimo, quorum nonnulli detractionem vexillo manubalistae parricidium patriae esse putant.

Pulcherrimam descriptionem terrae Mozambici morumque populorum ibi habitantium anno 1644 a patre Michaele Boym (Polono) Latine scriptam invenies, lector care, apud: http://www.gmu.edu/departments/fld/CLASSICS/1644.html

DEUS E DOLLARIIS RELEGANDUS?

"In Deo fidem ponimus" (In God We Trust) - inscriptio haec, quae diceres a sempiterno ornat nummos metallicos necnon chartaceos Americanorum, non placet Jay Sekulow, atheo cuidam Californiensi, qui modo apud iudices urbis Sacramento flagitavit, ut inscriptio dollariis detraheretur. Inscriptio haec enim violet principem separationis cultus religiosi a civitate. Textus postulationis Sekulow, qui pro Societate Americana Legis et Iustitiae rem agit, 162 paginas continet. Iuris periti dubitant tamen Sekulow e lite victorem evasurum: ante duas enim septimanas Supremum Iudicium USA abiecit appellationem, ut sententia iudicum Carolinae Septentrionalis denuo probaretur, qua sententia inscriptio "In God We Trust" in porticu aedis regiminis huius civitatis iuste poni dicitur.

LUCRUM EX AQUA

Quattuor purgatores fontis praeclari Romani aquae salientis di Trevi a vigilibus publicis apprehensi sunt ob furtum magnae copiae nummorum a peregrinatoribus in aquam iactorum. Cotidie enim milia miliaque viatorum, tergo ad fontem directi, rursus nummos varios mittunt, hoc modo credentes se denuo in Urbem reversuros. Qui nummi, unaquaque nocte a purgatoribus expiscati, tradi debeant omnes ad societates caritativas, sicut e.g. Caritas Romana. Purgatores tamen minorem tantum partem nummorum his societatibus dederint, maiorem sibi relinquentes. A vigilibus apprehensi, purgatores in fundis vestium conditam tenuerunt piscationem unius noctis - 1200 eurones! Incertum est, quot pecuniae hoc modo furati erant, biocolytae tamen credunt eam copiam ingentem esse.

Fontem di Trevi a Gian Lorenzo Bernini ratione barocciano structum omnes bene sciunt, qui pelliculam cinematographicam Federici Fellini "Dolce vita" inspexerunt - hic enim histrix Anita Ekberg vesti pulchra induta noctu "natare" consilium cepit.

MONS, QUI CANTAT

Montem glaciatum modos quasi musicos emittentem invenerunt in Antarctica disciplinae tectonicae periti Theodisci Institutionis Investigationibus Aquaticis nomine Alphredi Wegener Bremerhafniae, quorum inventa in novissimo fasciculo actorum "Science" monstrantur. Mons hic in mari fluitat, ubi saepe a currente pressus in molem glaciatam paeninsulae Ekstroem irruit. Hac occassione sonitus permulti fiunt glaciei contra glaciem terendi, inter quos sunt etiam regulariter alternatim ascendentes descendentesque, sicut in cantilenis, qui microphonis in aqua immersis servari possint. Postea e taenia magnetophonica seu plica electronica auscultati, sonitus hi item fere sonant ut examen apium circumvolantium vel orchestra, quae ante concentum instrumenta temperat - dixit investigatrix sonorum tectonicorum Vera Schlindwein.

Sciuri rufi Britanniae gradatim expelluntur e suis habitationibus ab iis maioribus sciuris canis, XIX saeculo exeunte ex America Septentrionali in insulam importatis - monent oecologi Britanni. Horum advenarum numerus in Britania iam sexaginta sexies maior sit, quam indigenarum sciurorum ruforum.

80% genorum Britannorum eadem gena sunt, quae inhabitatores insulae iam ante 12 milia, tempore glaciali, possidebant - putat archaeologus David Miles, cuius liber "The Tribes of Britain" modo in lucem editus est. Quae sententia contradicit adhuc praevalentibus, secundum quas migrationes Saxonum, Romanorum et Normanorum valde genotypum Britannorum mutare debuerint.

Tempore totae sui vitae medius vir terrarum occidentalium consumit omnino 33 tonas escae, quod pondus sex adultis elephantibus aequale sit - ratiocinati sunt biologi Americani ab actis menstruis Polonorum "Wiedza i Życie" citati.

Scripsit Stanislaus Tekieli



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae