14
De stupro in insula Pitcairn
C.f. "In orbe"
Viculus est quidam vel remotissimus orbis,
qui positus Placido ultimus Oceano.
Sic est conditus: olim navis parva Britanna
appulit ad litus, per fremitumque maris
saxa ascendebant nautae famulique Britanni,
qui cum virginibus illius Oceani
indigenis coepere illic habitare; fuere
non nisi parva manus. Unde tamen mulier
illa parte maris genita innotescere possit
Anglo? Res facilis: rege iubente suo
nautae per mundum totum saevasque per undas,
fruges ut caperent, insulam earum adeunt.
Adversisque dein ventis – vel forte secundis? -
multos per menses hi remanere debent.
Navis iners iacet in portu, nautaeque mirantur:
quales sunt mores hic hominum? Placidi
atque sereni omnes hic, vir mulierque, videntur,
comes hospitibus, leniter et liberos
educant: non umquam verbere mater
afficit hic puerum. Talia qui fieri
in mundo possunt? Admirantesque Britanni
caeli temperiem, litora amoena vident…
Mythus erat quidam „Paradisi" traditus illis,
horti, lege Dei quondam ubi primi homines
vixissent sine curis, terque quaterque beati.
Insula forte fuit, forte et huic similis?
Nudos audierant vixisse homines Paradisi
nec puduisse illos. Credere vix poterant,
namque severi ipsis mores: tetigisse puellam
primo vel digito dedecus in patria,
femina non exit ni spectans sedula vestem,
ne pateant umeri, bracchia sive pedes.
Hic sed multa fuit valde et formosa puella
pererrans semitas exiguis tunicis,
non multo praeter flores velamine tecta.
In caelo nautae credere se poterant!
Multos per menses remanent, et sumpsit amicam
iam fere quisque; dein linquere laeta iubet
litora nauarchus durumque ad iter revocavit.
Perdoluere illi. Quid? Valedicere iam
virginibus, reverti ad labores onerosos,
plagas atque famem? Velle parere tamen
se dicunt alii nautarum, aliique recusant.
Pulso nauarcho parva feroxque manus
expugnat navem; mox deinde vocantur amicae,
et celeres fugiunt, vir mulierque, mari.
Tuti a iudiciis a navigiisque Britannis
qua vivant, rupem denique repperiunt.
Terra incognita iam, fabula ficta velut,
illorum liberis patria est patrum. Insula parva,
qua nati, patria est; in casulis et agris
ludunt et crescunt per notaque litora currunt.
Albior est paulo forsan eis facies,
nasus acutus: quid refert? Aliud non umquam
norant; non adsunt, qui rideant, alii.
Praetereunt anni, mox saecula; vespere quodam
mater cum gnata aedibus in placidis
albatisque sedent, resplendetque ante fenestram
sol ruber, iam fugiens in mare, litora quod
arduaque et saxosa ferit vehementibus undis.
Cistula, quales hoc tempore quisquis habet,
lumine caeruleo, tremulo, conclavia replet
rubra immiscentur fulgura solis ei.
Vox missa ex cista auditur gnatae atque parenti,
ex Zelandia cum lumine missa Nova:
„Viculus est quidam vel remotissimus orbis,
vix noviens quinis civibus incolitur.
Sunt illic, qui parvas innuptasque puellas
multas, si multum quidquid ibi esse potest,
stupravisse putantur. Grex nunc provocat ille
iudicium ad nostrum, quod modo iudicia
confirmavit eorum: Sunt in vincla damnati
Sex virum illorum; sex remanent liberi."
„O mater", rogitat summissa voce puella,
„suscensesne mihi?" „Talia cur metuis?"
„Nonne ego prima fui, quae dixi me violatam
a Stephano? Forsan, si tacuissem ego tunc,
nil aliae dixissent, mater, paxque fuisset,
qualis et ante fuit…" „Ne timeas, habeas
mentem tranquillam; gaudemus rem patefactam."
„Sed nunc tam longe a nobis detenta manebit
tanta virorum pars carcere! Naviculas
quis reget iam, capiat pisces, laboret in agris
palmarumque hortis?" „Filia, ne timeas!
Ista videbimus", ait mater. Tamen anxia nata
conticet, et genetrix mente sedet timida:
pauci semper erant homines hic. Forsan in urbe
vivunt commodius? Si tibi in urbe mali
quicquam fecit homo, facile est abscedere ab illo.
Quid tamen hic faciant Oceano in medio?
Scripsit Caecilia Koch
|