Annus
2 0 0 6


09

POST SEPULTURAM

Revertisse Aegyptium, qui habitus esset pro mortuo

Ex eius sepulturâ 24 horae erant transactae. Tum quidam vir Aegyptius, qui creditus erat mortuus esse, domum revertit – integerrimus.

Kairo ex urbe – Portu Saidiano in urbe 250 chiliometris ab urbe Cairo versus boream sitâ Mena agentura nuntiorum publica nuntiavit familiam quandam septimanâ praeteritâ officialiter nuntiasse Mustapham Mohammedum virum octogenarium amissum desiderari.

Paulo post vicinus cognatos Mustaphae certiores fecit eundem esse mortuum, eiusdem corpus esse in nosocomio. Sororem in nosocomio breviter tantum aspexisse corpus mortuum. Deinde eandem celeriter curasse fratrem sepeliendum.

At uno die post sepulturam Mustapha, qui putaretur mortuus esse, subito domum revertit. Ubi idem antea versatus sit, incertum est.

E contra nunc certum est, quis sit vir mortuus a sorore Mustaphae in nosocomio conspectus. Idem est vir 75 annos natus nomine Ibrahim.

Hanc relationem d.9. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae