Disticha Septembria
De nova „Argo" constructa (cf. „Scientias")
Non nobis primum peregrinandi orta cupido,
qui ignotas terras saepe novas petimus,
sive frigora nostra ut vitemus, seu oblectent
ut loca non nobis nota animum atque oculos;
immo etiam heroes primaevi temporis olim
commiserunt se caeruleo pelago,
quod non ausus erat prius ullus. Peliacarum
silvarum pinus caedere constituunt,
navem pergrandem faciunt, quam remus et aura
per Pontum ferrent, vellus ut expeterent
auri. Qui poterant Symplegades et superare
atque procellas, quas di dederant rabidas?
Miramur, qui vix salvi incolumesque venire
nostris navigiis, quo volumus, possumus,
ferreus alveus iam quorum stridore repletur
ardentique oleo pellitur ecce rota.
Nonne frequens navis, trans Aegaei maris undas
quae modo pernicior igne volabat ad hunc
sive illum portum, peregrini ut perveherentur
litora ad iucunda, lucrum alii ut facerent,
nunc submersa iacet dira robigine victa?
Hoc facere antiqui quo potuere modo?
Hoc quidam ut scierent, nunc rursus Peliacarum
silvarum pinus caedere constituunt,
navem Argous similem faciunt, quam remus et aura,
non ardens oleum, dein veherent per aquas.
Qui sunt? Non heroes, ut olim, sed sapientes
et docti: omnia, quae tradita dictaque sunt
Argonautarum de erroribus atque periclis,
hi legere. Ergo cognita sunt miseris
omnia, quae impendunt: terra natique gigantes
primum, saevaque dein multa procella; manent
Bebryces pugnaces post et amore furentes
Nymphae, quae pulchros eripiunt iuvenes,
denique grex volucrum pennis armatus aenis
necnon saevus aper, bellicae Amazonides…
Deerit at Lynceus, oculis praeclarus et omnes
excellens visu, deerit et validus
Hercules et Mopsus vates, deerit Polydeuces,
pugnis non ulli qui superandus erat,
Orpheus et cantor, divina voce valebat
qui placare undas. Quid faciant miseri?
Doctrina et libris credunt se vincere posse
monstra illa? Aut forsan machina cantat eis
disco ex compacto? Bene; sed satis haec erit undis?
Non credo. Coeptis saltem et Athena favet,
Argonautis sacra olim Dodonide quercu
ramum depromptum quae dederat magicum?
Non habet hunc iam ramum nostri temporis Argo.
Sic credetis vos caeruleo pelago?
O prius, oro vos, Pallanti sacrificate
Neptuno et magno votaque suscipite!
Scripsit
|