29
29.09.2006
I. Peritus quidam in novo libro scribit thesaurum Iudaeorum a Romanis subductum in Terra Sancta hodie opertum esse:
<http://www.timesonline.co.uk/article/0,,251-2373355,00.html>
II. Duo libri de Britannia togata recens divulgati sunt: de historia provinciae atque de fide Christiana apud Britannos eo tempore propagata:
Guy de la Bedoyère, "Roman Britain: A New History", Londinii: apud Thames & Hudson;
David Petts, "Christianity in Roman Britain", apud Tempus Publishing.
III. De lingua Vasconica a Francogallis necnon a Hispanis adiuvanda:
<http://www.lemonde.fr/web/article/0,1-0@2-3214,36-818166@51-818276,0.html>
IV. De quodam *bacterio* quod radiis X miro modo resistit:
<http://www.lemonde.fr/web/article/0,1-0@2-3244, 36-818161@51-813463,0.html>
V. De fabula melica Mozartiana quae in scenis erat agenda atque Mahumetanos offendere creditur:
<http://www.welt.de/data/2006/09/29/1054978.html>
<http://www.corriere.it/Primo_Piano/Esteri/2006/ 09_Settembre/27/valentino.shtml>
VI. Ut videtur, necesse est, si quis in Austria puellam festivam retinere cupiat, pro factione OeVP suffragium ferre! Videatis hoc in situ sub vocibus "How to do Negative Political Advertising", id est "Quomodo factionem negativo modo proscribere":
<http://5thnovember.blogspot.com/>
Dabam a.d. III Kal. Oct. a.s.n. MMVI e Britannia.
Scripsit
|