Annus
2 0 0 6


NOVA ET VETERA

NOVA ET VETERA

VI – Navigium

Quamquam hodiernis celeritatis omnino destituta modis atque securitatis, remotissimis etiam temporibus maximae utilitatis fuit rerum nauticarum scientia. Auxilio enim exiguarum ratium initio homines aequor arabant, donec genuinae naves usu venirent. Ut nempe Plinius scripsit "nave primus in Graeciam ex Aegypto Danaus advenit ; antea ratibus navigabatur". Romani in re quidem nautica Graecis longe inferiores , immo navigationis artem satis neglexerunt. ttamen procedente tempore, quidquam in ea, tum pugnandi cum mercandi gratia, alias inter nationes profecerunt, ut medio a.C. saeculo tertio sibi iam constituta esset classis ad maritima proelia capessenda. Eorum igitur navigia pro usu plus minus grandia et loribata, velorum ope vel remorum vel utraque simul ratione per amplissimum mare vehebantur. Naves pro remorum ordinibus dicebantur: icremes, triremes, quadriremes, cet. ; ex usu: bellicae, onerariae, piscatoriae, speculatoriae, tabellariae, cet. ; ex forma vero diversis nominibus veniebant: carabus, celox, corbita, lembus, linter, paro, phaselus, ponto, cet.

Neque vero splendidissima in navigatione et desideratissima emolumenta defuerunt recenti hominis industriae, maria quidem atque montes pollicenti. Saeculo tandem undevicessimo, in hanc rem cum sapientes magna contentione studioque incubuissent, inlustris Robertus Fulton, omnium quidem admirationem excitans, primus ad aquas pyroscapham deduxit. Is enim propositi tenax cum in studio numquam cessasset, rationem adplicandi navigiis tractoriam vaporis virtutem invenit, quo quidem invento facem navigantibus praetulit, ut ad consequentes inventiones intenderent. Nonnullas scilicet navigio rudes adcomodavit antiquarum instar tonsarum, quae vi aquarii vaporis actae, continenter atque ad regulam inmergebantur aquae. Haec vero navium trahendarum ratio citius facilior adhuc evasit ex inventione helicis marinae, quae in terebrae modum aquae se torquens, navibus trahendis commodissime inservit. Ut nunc est, in potentiarum navalibus exstruuntur naves inmanis quidem magnitudinis, quibus omnino vel minima et temporis et spatii intervalla aestimantur. Innumeri fere usus navigiorum atque formae. Quae omnia ad mutuum commercium propriumque orarum praesidium reduci valent. Quod ad lexicum navigantium, verborum insolentia quemlibet defigat, ut illud exhaurire sit profecto undas numerare. Nonnulla tibi, ut meus est mos, communiora verba proponam.

Vocabularium Latinum – Hispanicum

1

Signum, Vexillum

Bandera

 

11

Habena

Jarcias

2

Puppis

Popa

 

12

Rudens

Cable

3

Gubernaculum

Timón

 

13

Malus

Mástil

3

Clavus

Timón

 

14

Valvae-arum

Escotilla

4

Carina

Quilla

 

15

Pons

Puente

5

Alveus

Casco

 

16

Caminus

Chimenea

6

Ancora

Ancla

 

17

Prosumia

Salvavidas

7

*Arganum

Arganeo

 

18

Cellula

Camarote

8

Prora

Proa

 

19

Pergula

Galería

9

Porta

Porta

 

20

Cachesium

Cofa

10

Stega, Fori-orum

Cubierta

 

21

Antemna

Antena

 

Res nauticae

+Loricata (navis)

Acorazado

 

Mesonauta

Grumete

Retinaculum

Amarra

 

Helix

Hélice

Navalia-ium

Astillero

 

Saburra

Lastre

Sucula

Bita

 

Nauta, Classiarius

Marinero

*Nauticarium

Bitácora

 

Sudis, Pertica

Mastelero

+Specula, Praetentura

Boya

 

Crepido

Muelle

+Nautica (acus)

Brújula

 

Vector

Pasajero

Navarchus

Capitán

 

Naviculator

Patrón

Sarcina, Embola

Cargamento

 

Gubernator

Piloto

Scalmus

Escálamo

 

Portus

Puerto

Rostrum

Espolón

 

Remus, Tonsa

Remo

Naulum, Stolus

Flete

 

Bolis-idos

Sonda

Classis

Flota

 

+Centipondium

Tonelada

Aplustria

Gallardete

 

Dolon, Artemo

Trinquete

Acatium

Gavia

 

*Pyroscapha

Vapor

+Tolleno

Grúa

 

Velum, Carbassum

Vela

Scripsit I. González, C.M.F. mense Aprili a. MCMXXX

Scripsit



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae