Annus
2 0 0 6


19

IUDEX CUSTODIÂ QUADRIENNI PUNITUS

Iudicem ipso in processu homicidiali Thalassionem manibus indixisse

Iurisdictio ipsis quoque iudicibus non semper est res oblectabilis,. At iidem cum sint summae responsabilitatis, oportet causam observent quam attentissimê atque gravissimê – ne se dedant rebus levioribus, velut pêni arrigendo. Nuper enim in Civitatibus Unitis iudex in ipsis causis iudicialibus cum masturbatus esset, graviter punitus est.


Malleus iudicis oportet sit res gravissima: qui iudicat de aliis, oportet sit animo praesenti.

Bristow ex urbe Oklahomanâ – Licet iudex Civitatum Unitarum ex officio instruatur veste iudiciali malleoque, nequaquam eidem officium est ûti antliâ phallicâ. Sic nuper iudicaverunt iudices Americani, cum Donaldum Thompson iudicem, qui interim voluntariê a munere abdicavit, condemnaverunt custodiae quadriennis et multae 40.000 (quadraginta milium dolariorum).

In minimum quattuor processibus iudicialibus Donaldus dicitur tempus trivisse antliâ suâ phallicâ. Se hôc instrumento lusisse „suis cogitationibus traditum" ipse dixit Donaldus degluptor 59 (undesexaginta) annos natus, nequaquam se voluisse masturbari. Tamen necesse est eum suâ sponte venerem patrasse, nam et in sellâ et in veste iudiciali et in tapeti mensae iudiciali substrato inventa sunt vestigia spermatis.

In suspicionem Donaldus venisse videtur iam saepius et ex tempore longiore. Antlia autem phallica ei donata erat „ioci causâ" ab amico in diem suum natalem quinquagesimum. Donaldus, cum hoc instrumentum ioculare perquam diligeret, eodem sex annis sequentibus sedulê usus est in ceteris processibus, praecipuê in homicidiali ante tres annos facto. A quadam relatrice iudiciali Donaldus In processu iudiciali refertur ferê cottidie isto instrumento lusisse..

Donaldi viri 59 annos nati lusio lasciva investigata est eo quod a.2003 quidam astyphylax edixerat testis: idem enim observaverat tubum plasticum illatum esse in Donaldi vestem iudicialem. In pausâ comedendi astyphylaces photographaverunt antliam sub mensâ iudicis positam. In receptione magnetophonicâ a relatrice iudiciali factâ auditus est etiam quidam sibilus suspiciosus. A iuratis interrogatus, quid hoc sibi vellet, Donaldus simulavit se nihil audivisse.

Mense Octobri a.2003 similis casus in Francogalliâ innotuerat. Illo tempore in urbe Angoulême animadversum est in quendam iudicem assidentem, qui mediâ in causâ publicâ (ut ait Martialis, adn. interpretis) ‚Thalassionem manibus indixisset’.

Hanc relationem d.19. m.Aug. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae