Annus
2 0 0 6


De viro, qui opus dramaticum c

De viro, qui opus dramaticum c. t. "Glaucus" composuit.

Oblivione iniusta obrui videtur Hercules Aloisius Morselli, cui etsi brevis fuit vita (n. anno 1882 Pisauri; m. Romae a. 1921), nihilominus variis iactata casibus.

Postquam medicinae in Athenaeo Florentino studere is coeperat, atque nonnullos virorum doctorum coetus ineunte saeculo vigesimo ea in urbe Tuscica florentes frequentaverat, anno 1903 in exstremam Africae regionem meridianam se contulit posteaque in Uruguaianam Civitatem, quae diuturnis tunc vexabatur mutationibus politicis. Inter summos ibi Uruguaiani exercitus duces ascitus Morselli, adversus copias pugnavit quibus Aparicius Saravia, seditiosus dux, praeerat.

In Italiam reversus, commentarios quosdam ad mercaturam spectantes in Urbe condidit, quorum index "Mercurius". Quamvis difficultatibus vexaretur pecuniariis atque in dies morbo phthisico laboraret, tamen litteris colendis incumbere perrexit ita, ut anno 1909 librum ediderit c. t. "Fabulae pro huius aetatis regibus", varias complectentem narrationes lyrico satiricoque genere exaratas. Quas quidem fabulas alius paucis post annis liber secutus est, cui titulus: "Historiae ridendae lugendaeque".

Sed famam haud spernendam tandem adsecutus est Morselli binis operibus theatralibus, quae "Orion" (a. 1910) et "Glaucus" (a. 1919) inscribuntur. Hoc maxime opere, quod omnibus fere numeris absolutum viri harum rerum peritiores existimant, haud mediocre scriptoris huiusce ingenium elucet, quem non fugiebat quanto cum dolore plerique vitam agant sicut Glauci testantur ipsius postrema verba haec: "Utinam rerum hoc in fragore inanium saltem vox lugentis audiretur mea!".

Scripsit Victorius Ciarrocchi



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae