Annus
2 0 0 6


30

BUŃOL IN OPPIDO FACTUM ESSE BELLUM LYCOPERSICORUM

Proelio lubrico relaxari animos nimium intentos

Aliquot decem milia hominum in viis Bunolii oppidi Hispaniae orientalis fecźrunt pugnam lapsilem, mucosam, lubricissimam. In "Tomatinā" (qualis appellatur haec delectatio perquam popularis) pugnatores alii in alios iaculantur innumera lycopersica maturrima. Consiliaria autem oppidi sentit sucum lycopersicorum prodesse capillīs.

Valentiā ex urbe Hispaniae – Per integram horam hodie factum est proelium lycopersicorum totīus mundi maximum – plus 40.000 bellatorum, qui partim instructi erant vestibus tutoriis creativź confectīs, inter se iaculati sunt circiter 100.000 (centum milia) chiliogrammorum horum fructuum maturrimorum ideoque maximź lubricorum. Hōc spectaculo hominibus gratissimo spatio temporis brevissimo plateae, viae, domūs oppidi (quod habet decem milia ferź incolarum) mutatae sunt in magnum ius ruberrimum. Ex 61 annīs "Tomatina" mensis Augusti ultimo die Mercurii fit. Qua attrahuntur homines philotheori (Angl. tourists) ex Europā, Asiā, Civitatibus Unitīs. "Quo proelio" Pillar consiliaria oppidi inquit „fit, ut relaxentur hominum animi nimium intenti."

PROELIUM LYCOPERSICORUM: QUOD PRODEST CAPILLIS

 

In eodem proelio valent normae sevźrae: Ne quis violetur, oportet „bellatores" ante iactum manu lycopersica conterant et evītent zonam, quae circumiecta est quinque autoplaustris, quibus apportantur magnae, innumerae cupae lycopersicorum plenae. Sclopetatione signali proelium finitur et bellatores incitantur, ut certatim currant ad quingentos tubos mammatos Tomatinae causā in oppido statutos, quibus sumant lavacra pluvia ad lubricos fructūs abluendos. Magnīs everriculīs ligneīs et utribus aquaticīs aliquot decuriae purgatorum oppidanorum unā cum siphonariis a viīs removent pultem lycopersicorum mucosam.

Unde exorta sit haec delectatio coloris sanguinei, nemo certo scit. Sed narrantur ipsā in fame anni 1944 nonnulli iuvenes in quendam musicum viarium coniecisse lycopersica. Eundem statim in illos reiecisse fructūs eiusdem generis, ut fieret prima omnium "Tomatina". Eadem sollemnitas, quae a.2002 declarata est „delectatio philotheorōrum", usque ad annum 1959 sub Francōne dictatōre (1939-1975) officialiter erat vetita. Magistratūs quidem oppidani conati erant hoc proelium vetare, sed denique concessźrunt civibus flagitantibus. Ex a.1980 "Tomatina" ex officio oppidano celebratur et ab astyphylacibus custoditur – etiam ex ipsīs helicopterīs.

Hanc relationem d. 30.m.Aug. a.2006 in periodico interretiali, c.t. „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domūsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae