Annus
2 0 0 6


Disticha Augusta MMVIDe Natalia (

De Natalia (Natascha) Kampusch Vindobonensi, quae ante VIII annos, tunc X annos nata, a viro ignoto abducta et sub domo eius in cellula subterranea inclusa est, sed die XXIII mensis Augusti huius anni aufugere potuit, cum iam dudum mortua esse putaretur

Aufugit Natalia paucis ante diebus:
octo post annos cella relicta manet.
Curatur virgo a custodibus iam medicisque,
omnem per mundum nuntius ille volat:
Libera nunc est, quam desperavere parentes
dudum vivere adhuc, libera et incolumis!
Omnes percupiunt scire omnia: Qui tolerabat
talem nam vitam? Dicite, qualis erat
vita illa in cella? Perpauca scimus, at illis
paucis contenti num sumus? O minime!
Crudelem abductorem alter declarat, at alter
captivam affirmat non timuisse virum,
dilexisse immo - fortasse et concubuerunt?
O sapiens, qui nil scire homines meminit!
Cognita sunt externa; at quae Natalia sensit
octo illos annos, occulit haec animo.
Quae sint facta puellae, iam, lector, tibi dicam:
facta eadem, at variis exposita ecce modis.

I
Vere novo in ludum it parva olim forte puella,
veste est caerulea praedita, fusca comas.
Ora rigant lacrimae: mater modo namque moranti
incussit gnatae mane domi colaphum.
En subito quidam curru exsilit perque plateam
currens protinus hanc eripit atque fugit.
Perstrictamque horrore abducit deinde puellam
secum ex urbe vehens ille domique suae
cellae sub terra includit. Circumspicit illa:
Nudi sunt muri, parva lucerna lucet…
„Hic", abductor ait, „vives, Natalia." „Hicne?"
„Ne time, nam pulchrum mox erit atque bonum!
Lectus emetur mollis, sella, scrinia, mensa,
dic, quidcumque voles!" Illa dein timide:
„Quid tibi nomen?" ait. „Dominum me, parva, vocato
iam, Natalia, abhinc; nam mea nunc es", ait.
Sola relicta deinde diu Natalia lacrimat. O quam
ardenter matrem invocat atque patrem!
Nil colaphus refert iam incussus mane puellae.
Occlusa ante oculos ostia firma videt -
mater, ades! Succurre, pater! Prodeste, sorores!
Frustra plorat, eheu: solus adest „dominus",
blanditiis falsis multos qui deinde per annos
temptat captivae conciliare animum,
diligat ut sceleratum. Inclusa in carcere vivit,
solem non cernit, non alios homines.
Anni praetereunt, iam iamque sueta timori
uti scit „domino" callida, ne subito
blanditiae illius rabidam vertantur in iram,
pareat si forsan tardius imperio.
Iam Natalia virgo est pulchra et candida, primum
is cum permittit linquere denique ei
angustam cellam omni solis luce carentem:
spectat nunc aedes illa avide domini.
Quam vidit nil tale diu! Breviter tamen ille
nunc captivam oculos pascere luce sinit:
Expurgare domum iubet. Est labor ille voluptas
captivae inclusae; saepe dein misera
cella educitur atque iubetur pro scelerato
seu navare horto sive operam domui.
Quin etiam adducit collegis ille puellam:
Acriter ante monet, „ne male quid faciat".
Dicit amicum ergo dominum esse sibi simulatque
se esse beatam, hilarem mota metu misera.
Quadam forte die purgat currum abductoris;
figit in illa, ut mos, acriter hic oculos.
Tintinnat telephonum, paulisper sceleratus
paucos ecce gradus se movet a misera…

Sic fortasse fuit. Sed forsan, lector, et illo,
quem nunc accipies, res ea facta modo est:

II
Vere novo in ludum it parva olim forte puella,
veste est caerulea praedita, fusca comas.
Ora rigant lacrimae: mater modo namque moranti
incussit gnatae mane domi colaphum.
En subito quidam curru exsilit perque plateam
currens protinus hanc eripit atque fugit.
Perstrictamque horrore abducit deinde puellam
secum ex urbe vehens ille domique suae
cellae sub terra includit. Circumspicit illa:
Nudi sunt muri, parva lucerna lucet…
„Hic", abductor ait, „vives, Natalia." „Hicne?"
„Ne time, nam pulchrum mox erit atque bonum!
Lectus emetur mollis, sella, scrinia, mensa,
dic, quidcumque voles!" Obstupet illa. Nova
hicine emetur ab ipsa electa et pulchra supellex?
Non umquam tantam vel pater exhibuit,
cum visebat eum festis atque eius amicam,
vel mater curam. Vespere saepe domi,
fessae filia perturbabat cum otia matris,
incussit colaphos, acriter increpuit.
Abductor sed adest suavis, persaepe puellae
fabellas recitat, dulcia donat ei.
A genitoribus se ille argentum ait saepe petisse,
illos pro gnata nil dare velle tamen:
„non illis cordi es." Credit Natalia. Quidni?
Blandis plorantem vocibus ille dein
consolans lacrimas abstergit. Non genitores
Hoc fecere umquam… Iam bene velle sibi
illum hominem credit. Cum inclusa in carcere vivat,
solem non cernat, non alios homines,
saepe rogat, cur non permittat linquere cellam,
non exire foras. „Est tibi sic melius",
ille inquit, „tuta es, falsos non cernis amicos,
non potas vinum …" Displicet hoc. Liberis
quid tamen insoliti est a deliciis prohiberi?
Multa vetat mater, multa pater, sed eos
cum Natalia flagitat id, quod amat, ab utroque
vapulat en misere. Vapulat rarius hic
in cella, immo multo rarius! Ecce puellam
colloquiis multis iam placat atque bonis
callidus abductor, dona et praebet placitura:
librumque et pupam, vestibus atque novis
illam exornat, moxque tacet paretque puella.
Et tacito passu tempora praetereunt;
iam Natalia virgo est pulchra et candida, primum
is cum permittit linquere denique ei
angustam cellam omni solis luce carentem:
spectat nunc aedes illa avide domini.
Quam vidit nil tale diu! „Purgabimus aedes",
mox abductor ait, „iam cape, cara mea,
pannum, quo tergas!" Paret Natalia. Quidni?
Nonne suos liberos saepe iuvare iubent
matres se atque patres? Nil plus commune videtur
captivae inclusae; saepius illa dein
cella educitur atque iubetur pro scelerato
seu navare horto sive operam domui.
Quin etiam adducit collegis ille puellam:
Acriter ante monet, „ne male quid faciat".
Dicit amicum ergo dominum esse sibi ostentatque
Contentam atque hilarem se esse. Nihil simulat:
Vivitur hic melius quam olim cum matre. Cupiscit
sane exire foras, somnia nocte videt,
libertatem quis spectat, desiderioque
experrecta dein lacrimat en misere…
mox tamen adveniunt oblivia dulcia, deinde
expellit curas ex animo miseras.
Cur desideret id, verum quod non erit umquam?
Saepe sibi dicit: „Vivitur hic melius!"
Quadam forte die purgat currum abductoris;
figit in illa, ut mos, acriter hic oculos.
Tintinnat telephonum, paulisper sceleratus
paucos ecce gradus se movet a misera…

Aufugit Natalia paucis ante diebus;
omnem per mundum nuntius ille volat.
Cognita multa externa; at quae Natalia sensit
octo illos annos, occulit haec animo.
Iam sileant rumores, permittatur habere
vitam denique ei nunc sibi habere suam!

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae