Annus
2 0 0 6


24

Sinis: Episcopus X annis in custodia retentus tandem dimittitur

Sinenses, apud quos MIV milliens mille homines christiani sunt, hoc pacto videntur repetere amicitiam Romae. Alii vero catholici in custodiis Sinensibus tenentur, pertinaciter neglectis rogationibus Vaticani.

Hac imagine videre est litteras Sinenses in vexillis post altaria pendentibus.


Hac imagine videre est litteras Sinenses in vexillis post altaria pendentibus.

Quinquagesimo septimo aetatis suae, decimo ex introitu carceris anno, episcopus Sinensis, dominus An Shuxin, repente nuntiatur per Opus "Cardinalis Kung" in America Septentrionali Fundatum, adeptus libertatem, quam alii in Sina Continentali catholici tam fideles quam praelati desiderant, in civitate vivendi potestate frui, vigilari tamen et prospici per censores, quippe qui, cum in custodiam deductus est, ecclesiae Catholicae Romanae –clandestinae– erat nuncupatus minister, atque in remota provincia Hebei muneris sui officiis praestabat. Eius autem dimissio ex carcere forte significet sinceram rei publicae Sinensis voluntatem recipiendae consuetudinis sui cum Vaticano. Nam Sinenses e re publica consueverunt officere, quominus episcopi nuncupati a Roma fungantur ministerio. Negant enim "principes ecclesiae Sinensis –officialis– alibi quam Pekini fieri posse", quapropter decimum iam lustrum est lapsum ex tempore cum legati ultro citroque sunt revocati. Ceterum hodierno tempore sunt qui opinentur cum Josepho Zen, cardiali regionis Hong Kong, iam Romam posse concedere, ut Sina Continentalis habeat ius vel episcopos nuncupandi suos; hoc enim pacto fore putant, ut rupta olim Vaticanum inter et Pekinum amicitia coniungatur et cohaereat. - 25 Aug, 2006.

Scripsit Carolus Petreius Bogotensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae