Annus
2 0 0 6


06

 

Agricolam porcos cibasse homine mortuo

Quia reditum alicuius senis sibi nôti voluit accipere, quidam agricola Hassicus, cum ille mortuus esset, mortem non enuntiavit. Idem autem viam rationemque invenit sat formidulosam, qua corpus illius mortuum tolleret: Eodem enim cibavit suos porcos.

Fritzlar ex oppido Agricola 29 annos natus ab astynomis interrogatus rettulit matrem suam viventem administrasse negotia illius redituarii vidui plenipotentiâ computi praeditam. Quod ius computi matre mortuâ in se esset translatum. Astynomi autem Hombergenses dixerunt senem illum 73 annos natum iam m.Februario anni 2005 esse mortuum.

Agricola, cum redituario illo moriente necessitate pecuniariâ opprimeretur, occasionem nactus reditum senis mortui suo aerario ingessit. Ne fraus patefieret, vicanis narrabat redituarium habitare in gerontocomio. Corpus autem illius mortuum abdidit in arcam geluficam in hypogeo domûs suae positam. At cum homines non desinerent ex agricolâ quaerere, quid factum esset de illo sene, idem cadavere ex arcâ geluficâ exempto et dissecto partes molliores porcis proiecit degluttiendas.

Partes reliquas a suibus non devoratas occultavit sacco, quem imposuit fenili. Fraus agricolae non emanavit nisi eo quod corpus mortuum voluit curare officialiter sepeliendum. Agricola corpus mortuum annuntians urnâ sepeliendum nulla potuit offerre documenta ad mortem illius senis spectantia. Nunc actor publicus in agricolam animadvertit et fraudis et quietis mortui temeratae causâ.

Hanc relationem d.6. m.Mart. a.2006 in periodico interretiali „Spiegel online" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/

Scripsit Nicolaus Gross



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae