Annus
2 0 0 6


Patatae Gallicae denuo Gallicae sunt!

Patatae Gallicae denuo Gallicae fiunt

Scis certe, lector care, holus a Christophoro Columbo ex insulis Caribicis in Europam primum adportatum, quod nunc maximi momenti sit diaetae haud parvae partis populationis mundi - plerique Latinistae id 'pomum terrestre' nominant, alii 'tuberum', nam est illud re vera fructus solani tuberosi (tale est nomen Linneanum plantae); nobis tamen magis placet a sermone Haitiano derivatum 'patata'. Qualecumque tamen horum nomen malis, sine dubio intelleges, quod per notam patatarum Gallicarum significamus - illa scilicet poma terrestria (sit tibi, Latinista plereque!) fricta, quae in tabernis negotiatonis "Mc Donald's" necnon ei similibus semper fere copadio Hamburgensi adiaceant. Lingua Americana patatae tales nominantur 'French fries', id est patatae Gallicae (anno 1894 a scriptore O. Henry primum nomen id adhibitum).

Nominabantur ergo ita, sed non semper. Anno enim 2003, postquam Francogallia se bello Iraquiensi ut socius Americanorum immiscere noluisset (duce repugnationis praesidente terrae Iohanne Chirac), decreverunt senatores factionis in USA regiae Rei Publicanae, ut saltem in cauponis aedium Congressus in Monte Capitolio Vasingtoniensi positis non liceret hunc cibum plus patatas Gallicas nominare - abhinc patatae libertatis ('freedom fries') vocari eas deberes, si in Monte Capitolio mos tibi cottidianus prandium sumere esset. Nulli ponderis hic erant vehementissimae explanationes functionariae diurnariae legationis Francogallorum Vasingtoniae, Nathalie Loisau, cibum patatarum Gallicarum nomenque eius originem e Belgica duxisse (adesset huic rei Hercules Poirot!). Quod novum nomen, a coquis parlamenti Americani nolentibus volentibus acceptum (simul 'French toast', i.e. panniculus ovo lacteque perunctus deinc tostus, in 'freedom toast' mutari debuit), usque ad ultimos dies mensis Iulii anni praesentis valebat - tunc enim, relationibus cum Francogallia multo iam maioribus, patatae Gallicae, quamquam sine senatus consulto, in Montem Capitolium reverterunt.

Res similis tamen iam antea in USA evenerat. Anno 1917, cum America bellum Germaniae indicasset, nonnulla verba Angloamericana originis Theodiscae - ut sunt 'sauerkraut' (brassica aceto condita) et 'dachshund' (canis taxoninus) - officialiter mutata sunt in brassicam necnon catulum libertatis (liberty cabbage; liberty puppy).

Deo gratia mense Decembri anni 1941 Americani nondum illud sushi sciverunt, nam piscis nimia libertate praeditus nullo modo gulam transiret...

Scripsit Kokori



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae