Fuitne iocus ineptus an subigitatio molesta? De tractatione cervicali, cui US-praeses Bush nuper subiecit Angelam Merkel cancellariam foederalem non rogatam, in Civitatibus Unitis nunc vehementer disputatur. Nam ibidem tales tactûs sunt omnino illiciti, immo, abominabiles – si tamen fiunt, gravissimê multantur.
Hammaburgo ex urbe – Haec scaena fuit brevis, sed actuosa: Georgius Bush praeses Civitatum Unitarum, septimanâ proximâ praeteritâ Petropoli in urbe inter colloquium culminare G-8 Angelae Merkel Germaniae cancellariae foederali insidiatus est. Deinde a tergo Angelam corripuit eiusdemque umeros huc illuc premens more aliptae tractavit et – abiit. Angela autem – evidenter territa et pertaesa – bracchia raptim sustulit. Idem momentum temporis videtur fuisse gravissimum: Iam brevi post hunc tactum memorabilem photographemata atque scopotaeniae tractationis repentinae in interreti percrebruerunt. "Bush: Impetus amatorius in Angelam factus!" Quae verba crassis litteris inscripta sunt actis diurnis, c.t. „Bild". Complurium situum interretialium scribae praesidem Americae ad eiusdem titulum "Commander in Chief" (i.e. Summus imperator) alludentes appellaverunt "Groper in Chief" (i.e. "Summus Subigitator").
In nonnullis diariis interretialibus (blogs) actisque diurnis Americanis auctores nunc fervidê rixantur, utrum Georgius praeses Angelam collegam suam subigitaverit, id est obscaenê tetigerit, ut venerem peteret, necne. "Receptiones praesidis cancellariam subigitantis scopotaeniales aptae sunt materiae didacticae, quibus habeantur cursûs de subigitatione poenali institutoriae". Haec verba Martha Whetstone functionaria democratica dixit diurnariis illius "Chronici Franciscopolitani". "Tales scopotaeniae oportet demonstrentur hominibus, ut moneantur: ‚Ne qui vir praepositus praeceptorve talia faciat’.
Diurnarius autem quidam illius "Seattle Post-Intelligencer" praeceptis Nationum Unitarum pervolutis invênit aliquid de „subigitatione poenali". "Actio quaecumque eo ipso fit molestatio, quod est ingrata". In indice actionum, quae strictê evitandae sint, inveniri in mediâ parte tractationem cervicis. „Vah" idem diurnarius Seattliensis inquit, „quam odiosum est". Id quod Georgius praeses fecerit, non solum esse actionem indecoram, sed etiam illicitam.
E contrario Catharina Hanretty diurnaria, quae pro „Fox", archi-conservativâ statione Ruperti Murdoch emissoriâ, commentatur ea, quae fiunt in re publicâ, Georgium praesidem defendit. Eundem, quomodocumque se gereret, numquam posse superare, si ageretur de rebus feministicis: "Nonne hae vituperatrices sunt eaedem mulieres, quae indignatae erant de legationibus, quas dicerent a praeside more bubulci esse administratas? Istae vitilitigatrices voluntne Georgium virum comiorem atque placidiorem – an bubulcum? Sic fit ut semper: istis feministriis praeses numquam potest placere."
At in diariis Americanorum interretialibus disputationes minus moderatae sunt. "Nonne oportet Angela istum Georgium in ius vocare propter subigitationem vetitam?" quaerit quidam diarii scriptor, cui nomen est „Avunculus David". Manifestum esse Angelam istum tactum noluisse. "Iam multi casûs sunt a iudicibus tractati, in quibus facta sunt leviora. Apparet Georgium delirare eo quod rem fecit ineptissimam".
"More subigitatoris periti"
"Ecce praesidem nostrum subigitatorem" scribit Lindsay Beyerstein diarii interretialis scriptrix indignatissima. "More subigitatoris periti" praesidem oculos avertisse, cum cancellaria tacta corpus territa retraheret. Georgius Angelam reliquisse sedentem, „quasi nemini difficultas esset nisi Angelae." Gregorius Tintius totum episodium comprehendit titulo, q.e. "grope-gate" (i.e.Scandalon subigitandi).
Olga Vives locutrix organizationis mulierum nationalis (NOW) in praesidem invehitur his verbis: "Praeses se gerit tamquam rupex robore suo glorians. Qui modum definitivê excessit". Numquam futurum fuisse, ut Georgius sic tractaret collegam virum. "Nonne" Olga inquit „Georgius ab Angelâ venerem petivit more arroganti? Scilicet hoc fecerit". Praesidem malum exemplum praebere et auctoritatem Americanorum deminuere. Patefactum esse Georgium cum mulieribus agentem non habere numerum. „Pudet me" Olga inquit „Praesidis Civitatum Unitarum".
In Germaniâ autem usque nunc nullus factus est tumultus propter cancellariam a praeside tractatam – Georgii actio a Germanis potius habetur pro indicio cuiusdam rusticitatis quam facinoris poenalis – contra ac in Civitatibus Unitis.
Laurentius (Larry) Sabato professor politologiae Universitatis Virginianae, quare Germani de hac re aliter sentiant ac Americani, sic explicat: In Civitatibus Unitis feminismum interim a pluribus comprobari, idque bonum esse. Sibi ipsi professori interim in universitate cautê agendum esse in alumnis et collegis tangendis: semper cavendum esse, ne eosdem tangeret nisi levissime: nullum tactum permitti nisi manum breviter porrectam aut umerum leviter pulsum. "Cum studeamus" Laurentius inquit, „evitare subigitationes molestas, repudiamus etiam gestûs humanos non-venereos, quibus corpus tangitur". Se ipsum numquam solum convenire studentissas, si conveniat, semper hoc fieri in conclavibus, quae inspici possint forinsecus, "ut omnis videre possit, quae fiant intra". Id quod praeses fecerit, satis causae esse, cur accusetur. "Tales quidem sunt condiciones anno 2006 (bis millesimo sexto)."
"Georgius Angelae non dedit optionem"
Num Angela debuit aliter se gerere quam gessit? Quid faceret? Num debuit mulcare digitos praesidis Civitatum Unitarum Americae? Diurnarius „Chronici Franciscopolitani" verba affert cuiusdam consultricis mediatralis: "Pro certo habeo Angelam noluisse Georgium in difficultatem agere, sed Georgius Angelae vix dedit optionem". Iohanna autem Vennochi columnistria „Globi Bostoniensis" concludit: „Adhuc exstat optio Merkeliana: vultum trahere et molestiam perferre."
Cancellaria ipsa de eventu tacet. A Spiegel online interrogata quaedam gubernatorum locutrix nuntiavit cancellariam de hôc themate nolle aliquid officialiter dicere. Ceterum apparere agi de dissensione Americanâ – non Germanicâ.
Ceterum nescimus, an nostrâ in terrâ cancellaria eodem scandalo subigitandi nanciscatur novum favorem popularem. Quidam saltim diurnarius „Actorum Diurnorum Diei Dominici Generalium" sibi non temperavit, quin suâ sponte panderet se esse misericordiâ Angelae affectum totumque eventum famosum sic describeret: "Deinde Georgius Bush caput in personam destinatam versum more arietis celeriter declinavit et a tergo brancas suas Dominae Merkel collo circumposuit, ut eadem terreretur, contremisceret, manûs tolleret; Domina Merkel tam vehementer perculsa atque consternata est, ut statim et in longum tempus animum nostrum conciliaret ad benevolentiam erga se".