Infirmarias medicamque ex urbe New Orleans homicidii tempore „Katrinae“ facti accusatas esse
Curdum Saraviponti habitantem ultionis reum esse
Curdus 25 annos natus a iudicio Saravipontani conatus esse putatur alterum Curdum 42 annos natum necare; dicitur enim mense Novembri anni prioris septies eum ex autocineto petivisse sclopeto, neque tamen potuisse eum vulnerare.
Adulescens confessus est se illum sclopeto petivisse, dixit autem se tantummodo voluisse eum terrere, non necare. Iurgium inter eos ortum erat, quia soror rei, 20 annos nata, amabat filium illius, qui sclopeto petitus erat. Quo amore frater virginis honorem familiae periclitari censebat, cum soror iam alteri congnato sponsa esset. Fortasse ergo eo impetu efficere voluit, ut amator sororem relinqueret.
Ex actis diurnis „Frankfurter Rundschau" („Circumspectus Francofurtensis")
Scripsit Caecilia Koch
|