| NOVA ET VETERA
 NOVA ET VETERA V - Latrunculorum Ludus Latrunculorum ludus (Hispanice ajedrez seu escaques) est nobilis inter duas personas ludendi ratio, quarum sexdecim scrupulos habet unaquaeque in alveo, quattuor et sexaginta tessellis distincto, ad aciei modum disponendos. Hi autem scrupuli specie inter se differunt atque numero, hac nempre duabus partibus ratione: unus rex et una regina, duo moriones, duo equi, duae turres, octo pedites. Alterutrius lusoris scrupuli colore distinguuntur ; et qui sunt diversae speciei per alveum aliter et aliter progrediuntur. Ille metam in huiuscemodi ludo contingit, qui, certis adversarii scrupulis aucupatis atque ceteris ligatis, campum ad usque regem rite custoditum aperit, eumque ad incitas tandem redigit. 
 Vocabularium Latinum - Hispanicum 1 Rex Rey 2 Regina Reina 3 Morio Alfil 4 Equus Caballo 5 Turris Torre, Roque 6 Pedes Peón 7-8 Tessellae Escaques, Casillas 9 Alveus, Fori Tablero Latrunculorum ludus antiquis erat quidem notus, quamquam ab hodierna ratione ludendi differebat. De eo Forcellinius: "Ludus valde similis ei, quem Itali dicunt scacchi. Triginta duo erant calculi bicolores, fere autem sexdecim albi, ac totidem nigri vel rubei: disponebantur in tabula lusoria hinc atque inde in duas turmas divisi, suisque regionibus lineisque conclusi, movebanturque multa arte, ne circumvenire alter alterum posset. Si qui calculis incomitatis a duobus aliis circumveniretur, vinci dicebatur et capi ; si duo simul contra leges ludi moti loco fuissent, capi quidem ab uno adversario non poterant sed ligari, hoc est, ita concludi, ut exire loco non amplius possent, fierentque lusori inutiles, dicebanturque calculi inciti, ex quo natum proverbium "ad incitas redigi"". Omnibus aliis Romani praeferebant ludos circenses, utpote quibus suo ipsorum ingenio magis indulgerent. Attamen, haud plures illis sociales ludi defuerunt, quorum in numero sunt: alea, talus, trochus, sphaeristerium... et praeprimis pila quae iuxta magnitudinem et usum dicebatur: follis, harpastum, paganica, trigon... Ut nonnullos apud nostrates in usu ludos Latine reddere queas, nomenclaturam antiquioribus ludis aptatam tibi tandem propono: Ludi atque ludicra Arculus Aro Asalto Expugnatio (castellorum) Pediludium Balompié, Fútbol Follis Balón Ludus tudicularis Billar Ludus globulorum Bochas Ludus scrobiculorum Boche Ludus bacillorum Bolos Tesella Casilla Castrum Castro Oscillum Columpio Pyrgus, Fritillus Cubilete Taxillus Chito Ludus clavulae Chueca Tessera Dado Ludus calculorum Damas Ludus domini Dominó Scrupulus Ficha Sphaeristerium Frontón Sphaeromachia Largo Ludus velitaris Marro Malleus Mallo Digitis micare Jugar a la Morra Lusoria (charta) Naipe, Carta Par impar Pares o nones Pila Pelota Trochus Peonza Ludus clavae Polo Reticulum Raqueta Talus Taba Bolus Tala Discus Tejo Coryceum, Harpastum Trinquete Grallae Zancos Scripsit I. González, C.M.F. mense Martio a. MCMXXX Scripsit Ivanus Roig 
     
 
 |