Autobirotarius amore furiosus
AEGRITUDO AMATORIA
Autobirotarius amore furiosus
Istaec fuerunt vetita et periculosa, sed apta ad lusûs circenses: In stratâ autocineticâ quidam autobirotarius artificiis suis vehendi temerariis animos astyphylacum excitavit: Iidem enim eguerunt compluribus autocinetis, ut hunc virum sustinerent. Qui explicavit se tam furiosê vectum esse, quia vexaretur aegritudine amoris.
Wattenhemiâ Palatinâ ex oppido – Astynomi Wattenhemienses hodie rettulerunt hunc autobirotarium ex Badenio-Virtembergâ oriundum „spectaculum" a se praebendum heri vespere eo incohasse, quod prope annexum Enkenbach-Alsenbornensem cassidem suam exutam abiecisset. Astyphylaces ab autoraedariis arcessiti conati sunt virum sustinere lumine caeruleo atque cornu Martiniano. At idem vir quadragenarius nequaquam secutus est.
Pro eo, ut sequeretur, idem temerarius vectus est more serpentino per utramque viae partem et modo manibus liberis, modo genua in sede flectens. Denique surrexit, ut staret in sede rectus et autobirotâ acceleratâ fecit saltûs minores. In artificiis suis more petauristarum exercendis per stratam autocineticam se proripuit versus Manhemiam velocitate octogenorum vel nonagenorum chiliometrorum horalium.
Brevi demum ante Manhemiensem pontem Rhenanum astynomi complures autoraedas usi id assecuti sunt, ut sustinerent hunc virum rapidissimum. Probis factis elucuit eundem neque sumpsisse alcohol neque drogas. Quaestione factâ vir declaravit se fecisse haec artificia temeraria aegritudine amatoriâ affectus.
Diplomata eius autobirotam et autocineti gubernandi ab astyphylacibus sunt occupata. Vir autem temerarius accusabitur compluribus indiciis coactionis et legum commeatûs vialis violatarum. Praeterea sumptûs laborum astynomicorum eidem erunt solvendi.
Hanc relationem d.10 m.Iul. in periodico „Der Spiegel" inventam e Theodisco sermone in Latinum convertit Nicolaus Groß praeceptor Sedis interretialis domûsque editoriae, quae appellatur LEO LATINUS: http://www.leolatinus.com/
Scripsit Nicolaus Gross
|