Annus
2 0 0 6


De antiquo vitio maxime Italico

De antiquo vitio maxime Italico

Rhetoricam igitur, cui varias et antiquas ob causas Itali saepe indulgent, acerbe is [Hector Petrolini] ludificavit. In hodiernis actis q. i. 'Il Messaggero' editum est responsum quoddam Roberti Gervaso "Cur tanta hypocrisis?" intitulatum (p.9), quod legi potest in siglo hoc:

<http://tinyurl.com/hof8o>

Summarium, quia linguae Italicae notitiâ nemo tenetur:

  1. Homines in universum ad hypocrisin procliviores esse censet Gervaso, ut etiam ex locutionibus rhetoricis, id est falsis, haud dubie pateat.
  2. Si omnes essent sinceri, vita hominum et societatum parum differret ab eo vivendi genere, quod in silvis olim ipsi degere solebant. "Tamen ego veritatem praefero, non quod heros sim, sed quia alius ac sum, esse nequeo" (Gervaso).
  3. In arte mentiendi exercenda, nostri viri politici sunt magistri. "Ego puto istud vitium, quod ubique invenitur quodque apud nos Italos maxime est inveteratum, exstirpari non posse. Ipsum enim insitum est nobis (Italis) iam inde a Romanorum imperio deleto. Quod vitium reddidit <gravius ac nefastius> [It.: <più profondo e sciagurato>] quaedam prava educatio clericalis".

d) Aequo animo talia sunt ferenda, etsi ipsa non placeant; sed ita res haec se habet (It.: <ma è la realtà>].

Scripsit Victorius Ciarrocchi Pisaurensis



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae