12
12.06.2006
I. Est in Australia avis quaedam cui forma citharae nomenque Menura novaehollandiae (Linn.) et Anglice "superb lyrebird" imitatrix non solum aliarum avium sed etiam sonorum hominum qui lignum serra secantur. Quam rem mirandam ut videatis atque audiatis, pulsanda sunt haec verba "Watch the amazing video clip here!" in hoc loco :
<http://www.dailymail.co.uk/pages/live/articles /showbiz/tvandsoap.html?in_page_id=1887&in_article_id=385372>
II. In Britannia praefectus classis nos audacter et aperte monet de adventu "novorum Gothorum et Vandalorum", id est de advenis qui immanes et barbaras consuetudines in mores nostros inducunt:
<http://www.timesonline.co.uk/article/0,,2087-2220267,00.html>
III. In America autem septentrionali corrigendi sunt mores officiaque publice corroboranda:
<http://www.lemonde.fr/web/article/0,1-0@2-3236, 36-781474@51-781582,0.html>
IV. Quae morum praefectura in Somalia vi et armis Islamistarum iam confirmatur:
<http://www.lefigaro.fr/international/20060611.WWW000000089 _les_islamistes_en_route_vers_le_fief_des_ chefs_de_guerre.html>
V. Capitalia ausus nuperrime interfectus est Alzarcavius. Sed alii proscripti Mesopotamenos novis minis novisque terriculis movent:
<http://www.welt.de/data/2006/06/11/910984.html>
<http://www.corriere.it/Primo_Piano/Esteri/2006/06 _Giugno/11/alqaeda.shtml>
VI. De urbe Indica quae antiquitus cum Romanis mercaturas faciebat:
<http://news.bbc.co.uk/1/hi/world/south_asia/4970452.stm>
Dabam prid. Id. Iun. a.s.n. MMVI e Britannia.
Scripsit
|