De physicorum Americanorum consilio materiam efficiendi, quae res invisibiles reddat (cf. Scientiam)
Prisco a tempore iam mortales percupiebant,
quae natura negat, innumerasque vias,
omnipotentibus ut fierent similes fere divis,
temptabant avidi: sic pater et filius
terram linquentes pennis per aethera vasta
contempto leto ingrediuntur iter.
Frustra, heu; audaces nimium! Gnatus perit: alto
labitur e caelo aequoris alti in aquas.
Tutius est magia niti; persaepe feruntur
arte sua insignes nocte volasse sagae.
Arti nil vetitum quis nesciat esse magorum?
Efficere et possunt, ex aliorum oculis
penitus ut fugiat quisquam nulloque vidente
ambulet in turba quemque latens media.
Talia callebat quondam Sigfridus, in oris
Rheni heros clarus, daemonico populo
Nanorum victo magicus cui traditus olim
regis pro vita pilleus ille malus,
perniciosus, quo non ulli conspiciendus
fraudem heros fecit terribilem, celebrem.
Iam tamen, heu, magia exstincta est mundumque reliquit!
Nunc est pro prisca ingenium magia
humanum, dudum iam quod longe superavit
artem, qua celeber Daedalus ille fuit.
Nunc si iter illius sequeris Cretaque relicta
nullo navigio Attica litora adis,
non remis instructus, non velis, volucres ut
pervolas aethera, non mirus eris homini
ulli - Daedalus est nunc quisque. Forsitan olim
et Sigfridus erit quisque hominum, capiti
imposito celamine qui non cernitur ulli?
Mox fortasse fiet, quod voluere diu
permulti populi. Nam Atlantiacum mare vastum
transvolat en mirus nuntius atque novus:
materias nam docti homines effingere temptant
- ecce sagae nostri temporis atque magi! - ,
undae lucifluae quas, unda ut in amne lapillos,
circum molliter et perniciterque fluant.
Quid, quandoque domus si erit illo imbuta colore,
qui non est color, at concolor omnibus est,
quae cernis circum: pratisque agrisque marique?
Invisam ante oculos ante pedesque domum
ecce habes; intrabis (sed qui intras ostia caeca?):
omnia iam cernes. Egredere e ianua:
in campo stabis vacuo; ni impegeris illi
frontem, non ullam reberis esse domum.
Talia nos maneant? Et mox? Mirabile dictu!
Iam res invisas ipsa videre volo!
Scripsit Caecilia Koch
|
|