Annus
2 0 0 6


Mammae omnium culpandae

Mammae omnium culpandae

Sherry Moeller prosecuta est maritum suum in novum officium euntem (esset tunc primus dies eius ibi laborandi). Valedictionem marito dicens pro osculo habituali... mammas, subucula detecta, ei ad osculandum praebuit. "Nescio qua re id fecerim - explanabat postea. - Neminem in via esse putabam, ergo quasi iocus..." Erravit tamen domina Moeller, nam erat aliquis in via - taxiraedarius Tim Vegas mammas denudatas intuitus, quaesi de caelo tactus vehiculum gubernare per momentum temporis oblitus est, qua re in angulum proximae aedis nosocomii societatis Johnson illisit, spinam dorsi necnon pectus suum vulnerans. Quam ob rem Pamela Klesick, nosocoma stomatologa, quae in hac aede dentes domini Bryan Corcoran purgabat, impetu inopinato mota instrumentum purgandi, serram scilicet rotundam in gingivas patientis infixit. Dolore maximo autem percussus dominus Corcoran dentes tanta vi strinxit, ut duos digitos nosocomae amputaret.

Eodem tempore pars aliqua lateris aedis nosocomii ob ictum taxiraedii muro elapsa est, quae cadens caput ipsius reae omnium Sherry Moeller vulneravit. Maritus eius intactus - ut sola dramatis persona - permansit, laborem tamen novum ob turbationem animae incipere nequibat.

Pro dolor deest nobis photographema mammarum Moeller, quod lectoribus praebere possemus (pro quibus mammae aliquantum denudatae ignotae mulieris Sovieticae monstramus*). Aur fortasse... fortunatim?

* ex libello publico anni 1930; legitur infra: Noli oblivisci mammas cottidie aqua gelida lavare!

 

Plus quam unum cibum per diem sumere prohibuerunt iudices civitatis Kansas Arthuro Younkin, homini 225 chiliogrammatibus pendenti. Hi ob obesitatem laborem amiserat et quia debitum aliquod resolververe non potuisset in vincula coniectus est.

Capillos longitudine maxima 36 centimetrorum in Tanzania habere licet; si longiores habes, in forum vocaris.

In civitate Alabama non licet ludum dominalem ludere diebus Solis; fons huius veterrimae prohibitionis nemini nota est.

Iudices tribunalis ad res minoris momenti Coslini Polonorum damnaverunt aliquem hominem ad catillos, pocula etc. per unum mensem in caupona lavandum, nam in hac caupona pro cibo sumpto solvere negasset.

Pyroboli granatae inventi sunt in manufactura patatarum frictarum oppidi Caledonici Scarborough. Quae granatae una cum patatis casu invecti sint ex agrorum Belgicae et Francogalliae, ubi tempore primi belli mundani pugnae ferocissimae agebantur.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae