De quodam diplomate universitario
De quodam diplomate universitario.
Anno 1506 Universitas studiorum Urbinas condita est. Inter varia incepta, quae ad hunc eventum commemorandum suscepta sunt, memoratu dignus videtur liber nuper editus c. t. "Honor et Meritus" (apud Panozzo, Arimini, a. 2005; ISBN 88-7472-061-0; pretium: 40 euronis), aliquorum historiam diplomatum complectens, quibus honestari solebant qui universitarium studiorum curriculum a saec. XV usque ad saec. XX perfecerint. Non pauca diplomata in libro supra memorato photographice repraesentantur, sed eorum textus Latinus ob minusculos ipsius typos legi saepe nequit. Aliqua tamen, lente vitrea litterarum formas augescente adiutus, legere valui; exemplum rescribam hoc:
PONTIFICIA UNIVERSITAS STUDIORUM URBINI
Nos
JOANNES NICOLAUS EX MARCH. TANARA
Patritius Bononiensis, Faventinus et Urbinas
Archiepiscopus Urbini/ Pontificiae Universitatis Cancellarius.
Sapientissimo consilio ad excitandos Juventutis animos a LEONE XII S. M. in Sua Constitutione, cujus initium est= Quod Divina Sapientia= sancitum fuit, ut in unaquaque Universitate, antequam studiorum cursus finem accipiat, de iis, quae tradita fuerint, experimenta capiantur. Nos igitur Ejusdem statutis obsequentes in singulis Classibus experimentum indiximus, magnoque animi nostri gaudio cognovimus, Discipulos ad ea praemia, quae dignioribus proposita sunt, assequenda egregia contentione certasse. Juxta vero id, quod sub Titulo XXV. praefatae Constitutionis habetur, Doctores tres Collegiatos nominavimus, qui Dissertationes a competitoribus exaratas ad examen vocarent, ac subinde una cum Rmo Rectore, iisdemque Doctoribus designatis, de ipsis Dissertationibus judicium tulimus. Cum autem ex ipso judicio Dissertationem a Te, Bucci Benedicto e Secchiano Feretranae Dioeces., Physicae Auditore conscriptam PRAEMIO PRIMO dignam esse constiterit; idcirco illud Tibi attribui decernimus, Teque hortamur, ut qua solertiae laude studiis vacare instituisti, eamdem non modo retineas, verum etiam augeas in dies. Quod quidem, Deo auspice, et Deipara Immaculata auxiliante, dum fore confidimus, Pastoralem Benedictionem Tibi peramanter impertimur.
Die 20 julii 1836.
Pro Illmo ac Revmo D. D. Archiepiscopo: Crispinus Agostinucci, cancellarius. Spiridio Schiarini, moderator.
Vide etiam:
http://www.1506.it/honor/pages/tour.html
.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.-.
Pisauri, Kal. Iun. a. MMVI p. Chr. n.// a. MMDCCLVIII a. U. c.
Scripsit Victorius Ciarrocchi Pisaurensis
|