CRATER NUGARUM 21 MAII
CRATER NUGARUM 21 MAII
QUOT PENDET ANIMA?
Anno 1907 medicus Americanus nomine Duncan MacDougall posuit
sex morituros aegrotos in lectos subtillimis trutinis instructos,
ita ut pondus aegroti semper accurate indice trutini monstrabatur.
Invenit MacDougall omnem sex hominum tempore mortis circa 21
grammatibus leviorem fieri, quod pondus animae esse putare coepit.
Quod inventum confirmatum esset alio experimento: observatione
ponderis 15 canum morientium, quorum pondus tempore mortis minime
mutatus sit, nam - ut bene a theologia Christiana scimus -
animalibus anima deest. MacDougall nova experimenta cum hominibus
perficere in animo erat, sed mortuus (i.e. 21 g levior) ipse est
anno 1920. Anno 2003 dispositor Alejandro Gonzalez Inarritu
cinema fecit "21 grammata" experimentis MacDougall
inspiratus.
Fraga
insaniam apud ea edentes invocant! - praemonuit anno
1906 (uno igitur anno ante pondus animae inveniendum) alius
medicus Americanus, E.P. Blomer. Cuius experimenta multo
simpliciora erant: notabat enim numerum mente captorum unoquoque
mense in phrenocomium urbis Denver, ubi ei munus tunc erat,
acceptorum invenitque mense Maii, quando fraga recentia in agris
colliguntur, hunc numerum multo maiorem esse aliis mensibus
comparato.
Alcoholia simiae bibunt eodem modo ut homines!
Studiosi enim Institute of Health Animal Center urbis
Maryland experimentis monstraverunt rhesos (est genus simiae
seapissime in laboratoriis adhibitum) plus ipsorum voluntate
bibere, cum solitarie per tempus quoddam vivere coacti sint at
minus, cum vitam hilarem in grege agere possent. Inventum etiam
sit rhesos, qui per totum diem labores aliquos perficere coguntur,
fine diei libenter poculum temeti sumere.
Photographemata feminarum ut omnino non divulgent,
rogavit editores actorum diurnorum Saudicorum rex terrae Abdullah.
Nam, ut explicavit, iuvenes ducuntur anima et commotionibus, sed
anima etiam interdum se amittere potest. Adhuc licuit imagines
mulierum capite rica obtecto, sed facie aperta, in ephemeridibus
Arabiae Saudicae monstrare.
Iudaeis flavas, Christianis rubras, Zoroastranis autem
caeruleas taenias manicae vestis affixas mox in publico ferre
mandatum a parlamento Persarum erit - nuntiat ephemeris
Canadiensis "National Post". Causa sit, ne Mahumetani
casu in communionem cum "infidelibus" incidant. Nihil
in nuntio de colore atheistis Iraniae reservato...
Aves, quae homines ut praedam captare solebant,
credit ante 2 mln annorum in terra exstasse Lee Berger,
anthropologus Meridiafricanus.
Scripsit Nanompouphos
|