Annus
2 0 0 6


AQUA MINERALIS VALDE VENENOSA.

CRATER NUGARUM 14 MAII

AQUA MINERALIS VALDE VENENOSA...

Quinque iuvenes Russi a vigilibus publicis apprehensi sunt, quod in loco publico sub Iove aquam mineralem bibissent. Quid mali huic?, non liceat Moscoviae aquam mineralem publice bibere rogares. Licet. Culpandus tamen hoc in casu erat locus - via ante portam aedis Rospotrebnadzor, i.e. summae auctoritatis sanitariae civitatis; non minus culpandum genus aquae - Borjomi, praeclara illa aqua mineralis Georgorum unicae gustatu salsitudinis, per generationes Russorum amata. Ante mensem tamen Rospotrebnadzor prohibuit Borjomi - necnon sororem eius, Nabeglavi - in terram importare, nam adfuissent iis materiae quaedam venenosae. At nihil officialiter prohibitio haec commune habeat cum bello diplomatico oeconomicoque inter Moscoviam et Tbilisi de statu futuro inclavaturarum a Russis occupatarum Ossetiae Meridionalis et Abchasiae. Sicut nihil politici fuisset simili prohibitioni vina Georgiana et Moldaviana (ibi de inclavatura Transnistriae agitur) in Russiam invehere (lege symbolam rubricae OECONOMIA "Bellum vinarium Kremlini cum Moldavia et Georgia" diei 11 Aprilis huius anni).

Hi quinque iuvenes consilium ceperunt se publice monstraturos effectus aquam venenosam bibendi, usque ad mortem lagoenas Borjomi potituros ante portam Rospotrebnadzor. Deo gratia a vigilibus de sanitate civium curantibus morte ultima fere in minuta arrepti sunt! Timenda tamen fors est omnium extra Russiam viventium, quibus adhuc aquam hanc venenosissimam bibere licet; o miseri...

Delphinos se nominibus propris alius alium vocare inventum est a scientistis Britannicis universitatis studiorum sancti Andreae, qui delphinos in sinu Floridensi Sarasota viventes observitant.

Pueris non licet deversorium in vico Austriaco St. Wolfgang intrare, aliter quam canibus. Possessor deversorii enim, Roland Ballner, renovatione aedium modo peracta, putat liberos multo plus canibus parietes supellectilemque maculare. Sperat etiam hac prohibitione allicere illuc homines, qui quietem amant.

Anatibus autem prohibitum est in lacu hortorum publicorum oppidi Creigiau Cambriae natare, nam nimis ranarum ibi ultimis in annis comederint.

123 horis sine interruptione - praeter pausam 55 minutarum per diem - locutus est ad auditores stationis radiophonicae Italicae Bbsi carminorum exhibitor Stefano Venneri. Parvae pausae erant ei etiam certe carmina ipsa, quorum hoc tempore plus quam duo milia emisit, unumquodque copiosis verbis praenuntians.

Pretium condomiorum vectigalibus detrahere licet meretriculis nudatricisque Australiae.

Fenestrarum purgatorum munus periculosissimum omnium est - decrevit Britannica societas assecuratoria Churchil Insurance, indicem novum pretiorum assecurationis mortis comparans. Periculosius ergo sit munus purgatoris munere militis, biocolytae necnon aeriplanigae. Tutissima munera sint autem sacerdotis, argentarii, pharmacopolae et magistratus.

 

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae