Annus
2 0 0 6


CRATER NUGARUM 7 MAII

CRATER NUGARUM 7 MAII

 

CEREVISIA IN VIA VENETO...

Albinus moderator noster rem talem mihi olim narravit: se, cum primum Romam cum uxore visitaturi essent, cubiculum in deversorio ibi telephonice reservasse, huc taxiraeda ex aeriportu devenisse, nomen suum ad puerum receptorium nuntiasse, clavem cubiculi ab eo, tabulis reservationum statim perlectis, obtinuisse. Moratio amborum Romae optima erat nec deverorio aliquid necessariorum deesset, praeter fortasse rem unam: non erat id deversorium, ubi cubiculum Albinus reservaverat. Quod invenit demum post reditum, ab alteri deversorii administratore, ubi gentium fuissent, non vero suavissima voce telephonando rogante.

Quod ante multos iam annos evenit, sed mihi nunc memoratu dignum visum est, nam mos id in Urbe adhuc valet! Ecce - scribit "Herlald Tribune" - virum Hongkongensem, quem in celeberrima Via Veneto voluntas arripuit cerevisiae lagoenam in caupona quadam sumendi. Pro qua a caupone rogatus est 990 eurones solvere. Aliquantum obstupefasctus Ser negotiari minus pretium conatus est, caupo promisit se contentum fore solis 490 euronibus, e chartula tamen creditoria a peregrinatore producta deduxit tamen crudeliter totam summam ante a se petitam - 990 eurones.

Cogitavi me tutiorem fore, si solverem... - explanabat postea viator Hongkongiensis vigilibus publicis.

 

In Albania persaepe epistulae in via amittuntur destinatarium invenire nescientes. Quis huius reus? Historia pigritiaque ipsorum Albanorum. Nam postquam anno 1991 multa nomina viarum, a heroibus communisticis nominatis, everserant, nova nomina loco veterum invenire nequibant. Ita saltem nuntiat ephemeris "Dziennik" Polonorum.

Senex, qui per 600 metra ambulare scit, expectare potest se per six saltem novos annos victurum - credunt scientistae University of Pittsburgh, historiis ultimorum annorum vitae 2700 senium Americanorum scrutatis. Sit enim facultas ambulandi optimus index valetudinis. Cavere tamen ambulantes senes debent autoraedas!

Horologium ope bacteriorum laborans struxerunt chimiae periti Oxonienses. Horologium id quarzeum manuale, visu haud dissimilis aliis, hydrogenio utitur, a bacteriis producto.

In caupona "Isdaan" ad Manilam Philippinorum conclave instructum est cum pariete, in quem, parva pecunia cauponi data, vasibus culinaribus iacere licet. In pariete autem ipso inscriptiones: "uxor pristina", "amatus", "princeps graphei", "magister". Pro 60 dolariis solutis potes ibi quoque televisorio in talias metas iactum facere.

Epitonium aquatilem domi sua aperiens Norvega quaedam invenit cerevisiam ex eo salientem! Minus felix caupo quidam erat, uno tabulato sub Norvega cauponem tenens, nam unde cerevisiam e magna cupa haurire solebat, nunc aquam tantum obtinebat. Eius tamen errore haec omnia evenerunt, nam alias fistulas aliis, quam debuisset, fontibus coniunxisset.

Scripsit Nanompouphos



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae