Annus
2 0 0 6


Omnibus in terris nunc illa dies memoratur

De officina nucleari Cernobylensi ante XX annos explosa

Omnibus in terris nunc illa dies memoratur
perniciosa, olim qua fere nullus erat
inter eos, fabricam qui vivebant prope magnam,
sciret qui noctem hanc non aliis similem:
inde, ubi quoque die fere quisque laborat eorum,
in caelum flammae letiferae exsiliunt.
Tranquilloque homines somno placidoque quiescunt
nilque mali metuunt. Dein veniente die:
"Accidit in fabrica – vicina, occlude fenestras! –
parvum nescioquid", dubia fama volat.
Tertio deinde die iussi sunt linquere demum
vicos atque domos non redituri homines.
Nunc si visere vis eadem loca, multi ubi quondam
navabant operam frugibus et pecori,
victum ut colligerent tenuem, monstra documentum!
Visere enim paucis ingredierque licet
infestum radiis iam non habitabile vastum.
Dein loca perlustrans qualia conspicies?
Mersas virgultis semitas agrosque neglegtos
desertasque casas, tecta cadentia iam.
Horrentem te urbs ipsa salutat denique Pripjat,
illa frequens olim, vividaque et celebris;
rudera nunc cernis lapsarum paene domorum
orbata et foribus ostia hiant vacua.
Intres has aedes, ubi muris gramina crescunt:
lectos, pulvinos, scrinia conspicies;
omnia, quae fugientes diram vim radiorum
liquerunt domini, omnia nunc remanent.
Intres hunc ludum, puerorum verba ubi servat
„o nostrum Pripjat", tabula nigra, „vale!",
in mensisque iacent calami librique, fenestras
per fractas Zephyrus flat liber et placidus;
ante domum nunc putrescunt caementa viarum
frangunturque herbis arboribusque novis.
Urbis per medium vulpesque lupique vagantur,
accipitres, aquilae, bestia multa habitat
hic, unde effugiunt homines, saepeque videtur
urbe in deserta bestia rara alibi.
Iamque relictis caementis pete rura, ubi nullus
bis denos annos iam pedem homo posuit:
ibis per silvas virides, florentia prata,
incultis in agris dammaque glisque vigent;
quodque aliis terris animal vix cernitur ulli,
securum hic vivit uberiusque alitur.
Iam vicisse locis illis natura videtur
– spes magna huic mundo – stultitias hominum?

Scripsit Caecilia Koch



Retro ad:

Novissima editio
Summum paginae